Wolfius de codicibus quibus usus est ita in praefatione ad Antonium Fuggerum vol. 1, p. 9 : „ Ut de conversionis aerumnis teceam, quantum difficultatis in ipsa leclione fuit? ob characteres elegantissimos illos quidem, sed lectu difficuillimos, propter affectata 1) illa scribendi compendia et τῆς καλλιγραφίας studium, unde infinita errata oriuntur, ex facili notraum mutatione: quae cum alibi non dissimiles sint, vim diversissimam habent. Unde factum ut quemadmodum Plutarchus se Latina verba ex cognitione rerum assequutum profitetur, ita ego saepe de veritate lectionis ex sensu et constructione divinare sim coactus, ratione plane Nam et verba rerum et literae verborum notae ut essent, sunt inventae. Neque tamen hac solertia me expendire potuissem, nisi plures mihi codices suppeditati fuissent: quorum tress e tua bibliotheca accepi, magnis sumptibus Constantinopoli comparatos opera industria industria egregii viri et prudentia loginquis peregrinationibus Ulyssis exemplo ac multo rerum usu parta clari, loannis Dernschwam, qui in fronte vetustissimi illius codicis haec verba scripsit: ‘Chronicon Ioannis Zonarae duobus tomis distinctum, quorum prior historiam Iudaicam potissimum ab exordio mundi usque ad Hierosolymorum excidium, alter imperatorum tam graecorum quam Romanorum res gestas usque ad Alexii Comeni obitum complectitur: anno domini 1554 Constantiopoli in Pera sive Galata(quam olim κέρας sive Cornu appellatam putant) 150 ducatis Hungaricis emi a magnifico domino Antonio Cantacuzeno: cuius familia, dum res Byzantina stetit, imperatoria fuit, nunc sub Turcico dominatu ad privatam conditionem redacta est: ab eoque rogatus sum ut hoc opus aliquando excuderetur, et impressi codicis sibi copia fieret ob Zonaram conservatum.Praeterea secundum Zonarae tomum de imperatoribus conferendi gratia ab Alexandro chartophylace triginta ducatis Hungaricis comparavi. Alium item Zonarae libellum de rebus imperii et ecclesiae a Constantino usque ad Iustinianum imperatorem ex vetusto codice trauscribendum ’ Hactenus ille. Quartum codicem, qui a Constantino Magno incipiebat, omuibus ornamentis amplissimi viri, domini et Maecenatis mei, Ioannis Iacobi Fuggeri bibliotheca instructissima suppeditavit. Denique praeter omnem spem et exspectationem meam accessit Viennensis bibliothecae codex integer, benignitate singulari clarissimi viri et senatoris regii, domini Gasparis a Nydprug etc. ultro suppeditatus: quem totum, adiutore Hieremia Martio, praeclarae indolis adolescente (cuius in hoc opere Graece Latineque exscribendo solerti et fideli opera sum usus), contuli, et multas nostri codicis lacunas explevi. Qui sicubi ambo non satisfecerunt, caeteros quoque tres inspexi, et e variis difficultatibus me quanto potui studio expedivi: quanto labore, nemo aestimabit melius quam qui ipse operis non dissimilis periculum fecerit. Si qua in diversitate illa momenti alicuius esse videbantur, ad finem operis ascripsi. Manifeste vero praetermissa aut depravata non annotavi. Cuius enim dementiae fuerit persequenda librariorum vel inscitia vel negligentia Vel perfidia et mihi et lectoribus facessere negotium ?Ut enim oculus integer candidum a nigor facile discernit, sic acuto et exercitato ingenio videre non difficile est quae lectio Vera sit, quae praetermissa, quae addita ex supervacuo, quae depravata sint.” Et in praefatione ad Castigationes et Varias lectiones in primum tomum: „ Quinque condicibus sum usus: quorum tres liberalitate magnisque sumptibus Antonii Fuggeri, opera vero loannis Dernschwam Constantinopoli sunt allati: quartum Ioannis Iacobi Fuggeri Maecenatis mei bibliotheca suppeditavit: quintum ex viennensi bibliotheca Gaspar a Nydprug senator regius ultro liberaliter communicavit: absque quo si fuisset, multae lacunae in Zonara relinquendae fuissent. Ex his duo duntaxat integri fuere: Constantinopolitanus ab Antonio Cantacuzeno Byzntii emptus et Vienuensis: reliqui tress historiam Imperatorum duntaxat habuerunt, nec eam omnes integram. Neque ullus ex his omnibus fuit, in quo non multa et depravata et mutilate essent: quae ex caeteris partim explevi partim correxi. Etsi autem in integrum omnia restituere non licuit (alicubi enim omnes noti atque amici, ut ille queritur, tur, me deseruerunt), tamen eam operam navasse videor ut lectores aliquid meis laboribus debituri et praetermissa boni consulturi sint, nisi iniqui esse velint. Nam quantae molestiae esse putas cramben non bis, sed quinquies repetitam devorare? Apparet hoc opus olim in magno fuisse pretio ac saepissime descriptum ab iis qui sententias sententias autoris sequi contenti verba eius non curiose observarint, ac potius cum illo certare voluerint paraphrasi quadam et copia elocutionis, in primo tomo praesertim: quae omnia anotare et magni laboris et supervacaneum fuisset.