Quorsum enim attinet perscribere synonyma, ut pro ὁμοεθνεῖς ὁμογενεῖς, ἀπέδρα pro διέδρα, et id genus alia: in quibus vel nullum discrimen est vel adeo tenue ut et plurimorum animadvesionem effugiat et ad iis qui linguarum libertatem Grammaticorum angustis limitibus praeferunt negligatur? Atque in hac diversitate vetustissimi codicis Constantinopolitani fidem secutus sum, nisi ubi manifesti errores ab eo recedere coegerunt. Caetera quae aliquid momenti habere videbantur, nec tamen apparebat quid cui praeferendum esset: breviter annotavi, ut lectori suum iudicium esset integrum. In hoc primo tomo (libros 16 complexo) duo tantum codices, Constantinopolitanus et Viennensis, usui mihi fuerunt. Nam reliqui tres historiam Iudaicam non habebant.” [Ex Η. C. Michaelis Quaestionibus de bello Punico Primo (Nov. Act. liter. societ. RhenoTraiect. vol. 4, part. 2, p. 27 — 29.)] Zonaras quamvis aetate a Polybio et Diodoro plurimum distat, ut qui seculo XII post Ch. Constantinopoli vixit ibique honoribus functus historiam mundi ab antiquissimis temporibus usque ad alexii comneni imperatoris obitum conscripsit; tertius tamen est, cuius praeter Polybium et Diodorum, belli Punici I historia ad nos pervenit. Atque is quidem est Zonaras, qui Dionis librorum iacturam his temporibus plane resarciat. Zonaram enim Dionis Cassii unius fere semper auctoritatem sequi iam dudum viri docti animadverterunt. Quamvis autem in antiquiore historia nonnunquam et Plutarchum et alios adierit1), in bello Punico I non dubium est quin solius Dionis narrationem nobis paene reddiderit. Eclogae a Reimaro et Maio e Dionis libris editae, comparatae cum Zonarae annalibus, id perspicue docent;quibus accedit Niebuhrii auctoritas, Zonaram XX primos libros Dionis (quibus etiam bellum Punicum II continebatur) tam sedulo descripsisse contendentis, ut pars illa huius annalium, aeque ac Reimari eclogae, Dionis editioni addenda fuisset2). Idem ipsi in belli Punici I historia tractanda sumus experti. In narratione Primae Romanorum traiectionis in Siciliam Dionis fragmenta parum cohaerentia suppleri identidem possunt annalibus Zonarae3). De Regulo ambo conveniunt 4). Itaque quanti Dionis Cassii historiam huius belli, si exstaret, faceremus, tanti Zonarae annales, ut qui multum nobis ad horum temporum cognitionem contulisse 5) et Fabii praesertim praeclaram historiam1) servasse putandi sunt, faciamus necesse est. Inquirere in causam, cur Zonaras Dionem potissimum auctorem sit secutus, tum maxime esset operae pretium, si constaret Zonaram hunc historicum reliquis praetulisse. At vero ex annalium eius praefatione apparet eum historias non in urbe Constantinopoli, sed in insula quadam, a librorum subsidiis remotum, conscripsisse2). Itaque praeter Dionem et paucos alios non multa subsidia ei ad manum fuisse videntur. Quamquam haud negaverim Zonaram non tam aliorum fontium inopia quam illius, quem maxime probaret, scribendi ratione ad Dionem esse delatum. Aliorum vero librorum penuriae illud in annalibus Zonarae certum videtur indicium, quod eam Romanae historiae partem, quae hodie in Dionis libris desideratur, et iam tum interciderat, Zonaras quoque non conscripsit 3) eorumque librorum iacturam quin queratur, etsi auctorem haud nominat4), tamen non est dubitandum. Itaque corrupto iam Dionis codice usus esse videtur Zonaras: quae opinio eo mihi valde stabiliri videtur quod in copiis classibusve commemorandis nusquam militum vel navium numerum tradit;credo, quia codex in tam tenui re ubique fere esset corruptus 5). In Zonara igitur non solum ad ea, quae de Dione monuimus, animum attendere debemus, sed etiam in ducum et consulum nominibus sedulo cavere ne corruptis verbis fallamur.