Ioannis Zonarae Epitomen historiarum quum propter scriptores ab eo non solum excerptos, sed etiam ex parte conservatos, nemini liceat negligere qui illos tractet et quam apud Xenophontem, cuius Cyropaediae libro usus est optimis simillimo, Dionem Cassium, cuius imtegriorem habuit vel superstitibus in libris iis qui hodie exstant, perditorum autem nunc librorum plurima servavit, quorum nihil superest in eclogis Constantinianis, Iosephum, Plutarchum, denique LXX interpretes, sequutus sit scripturam cognoscere cupiat, mihi meae Dionis Cassii editioni paullo correctiorem etiam Zonarae adiicere editionem tanto magis consentaneum visum est quo pauciora ex eo dionis inseruissem aut superstitibus libris aut perditorum fragmentis, quippe Dionea saepe adeo cum Plutarcheis confundente ut utraque distingui ab se nequeant, quoque magis desiderari videretur quae nondum exstaret integra et satis emendata ampli operis editio. Quod qui primus Basileae apud Ioannem Oporinum a. 1557 edidit Wolfius, quamvis quinque uteretur codicibus, ii tamen omnes minus fuerunt boni, Ducangius autem in editione Parisima a. 1686 — 7 quamvis et ipse aliis quinque uteretur libris, de quibus dixit in praefatione, ex iisque multa Wolfianae editionis vitia corrigeret, omnibus tamen illis multo emendatiori non potuit uti codice eo qui post ipsius demum aetatem bibliothecae regiae est illatus. Quem librum, bombycinum foliorum formae maximae 474, versuum fere 31, scriptum anno C. 1289 secundum subscriptionem: Ἐτελειώθη τὸ παρὸν βιβλίον διὰ χειρὸς ἐμοῦ του ἁμαρτωλοῦ τάχα καὶ μοναχοῦ μωκίου τοῦ ταράνη, μηνὶ ἀπριλλίῳ πεντεκαιδεκάτῃ, ἡμέρᾳ ς΄, ἰνδ. β΄ ἔτους ςψABBREVζ΄. δόξα σοι ἁγία τριὰς πάντων ἕνεκα, numeratumque 1715, et ab Fr. Haasio cum editione Parisina Ducangii comparatum, ad editionem Bonnensem a.1841—1844 adhibuit Mauricius Pinderus, non ultra librum duodecimum progressam, ut sex ultimi adhuc desiderentur et ab me demum ex eodem prodeant codice emendati. Idem alios tres memorat codices, quorum duo vix illo sint recentiores, Vindobonesem, foliorum formae maximae 478, Monacensem n. 324, bombycinum, foliorum formae maximae 553, quibus usus est ad praefationem et libros res Romanas inde a gentis primordiis usque ad Constantinum Magnum complexos, denique alterum Monacensem n. 93, chartaceum, foliorum formae maximae 546, versuum 30, inscriptum: Τοῦ Ζωναρᾶ χρονικὴ διήγησις ἀρχομένη ἀπὸ τῆς βασιλείας τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου. Zonaram folio 240, excipit Nicetus Choniata. καὶ ταύτην τὴν βίβλον ἐμμανουῆλος ὁμβαιβενὶς ὁ ἐκ μονεμβασίας ἐξέγραψε μετὰ τὴυ παράδοσιν τῆς ἑαυτοῦ πατρίδος.Quibus omnibus iam Wolfius erat usus, post quem Vindobonensem membranaceum, olim Budensem matthiae Corvini, nunc bibliothecae Caesareae n. 102, accuratius descripsit Kollarius Supplem. Lambecii p. 632 seq., qui ibidem p. 641, etiam alios duos memorat eiusdem bibliothecae n. 203, 204, charataceos, ab initio mutilos, seculorum quarti quintique decimi. Vaticanum membranaceum n. 136 ‘autographum pene et correctissimum, quinque propemodum seculorum’, et Palatinum Vaticanum chartaceum n. 275, ‘posterioris aevi’ usurpavit Nicolaus Carminius Falconius in Cassii Dionis Romanae Historiae tomo primo Neapoli 1747, ex iisque p. 5 seqq. aliquot annotavit varietates, quae partim eaedem sunt in Parisino 1715, partim ab hoc ceterisque multum discrepant. De altero v. infra p. XXX.Horum librorum etsi Parisini illius non ea est bonitas quin saepe ex ceteris sit emendandus et supplendus, nedum ut pro eorum possit archetypo haberi, toties tamen meliores ceteris suppeditat scripturas, ut ego demum non solum multa ex eo receperim quae quum scriptorum a Zonara excerptorum consensu firmarentur, nulla esset ratio cur ceterorum scripturis posthaberentur, sed etiam in reliquis illum potius quam alteros duxi sequendum. Nam etiam in hoc tam recenti opere novitiorum correctorum tantam saepe licentiam arguunt libri minus boni cum illo aut Vaticano, de quo modo dixi, n. 136 comparati ut modo amplas ab iis adiectas appendices praebeant qualem abieci sub finem praefationis p. 11, modo vix vestigium servent eius quod scripserat Zonaras, ut p. 19, A, B, ubi quod ego ex illo aliisque restitui καὶ μετὰ χιλίους ἑξακοσίους πεντήκοντα καὶ ἐξ ἐνιαυτοὺς ὁ κατακλυσμὸς τῇ γῇ ἐπενήνεκτο ἐφ’ ἡμέρας τεσσαράκοντα λάβρου καταχεομένου τῆς γῆς ὑετοῦ, ὡς ὑπερβῆωαι τὸ ὕδωρ ἐπὶ πεντεκαίδεκα πήχεις τὰ τῶν ὀρῶν ὑψηλότερα, pro eo in deterioribus haec legebantur supposita: καὶ μετὰ χιλιάδα διπλῆν ἐτῶν πρὸς διακοσίοις τεσσαράκοντα καὶ δύο μέχρι καὶ αὐτοῦ τοῦ κατακλυσμοῦ. ἀνοιγέντων δὲ τῶν καταρακτῶν τοὐ οὐράνου ἡμέρας τεσσαράκοντα καὶ νύκτας, τὸ ὕδωρ ἐπὶ πήχεις πεντεκαίδεκα ὀρῶν ὑψηλότερον γέγονε. Quo correctoris sublato commento idem Zonarae numerus annorum 1656 pro 2242 restituitur, quem una cum altero memorat Eusebius Georgii Syncelli p. 84, A, B, nec dubium eundem pro numero 2656 restituendum esse Iosepho A. I. 1 3, 3, quem sequitur Zonaras, non ut crediderunt qui deteriorum scripturam swquerentur, LXX interpretes. Atque etiam quae vitiosa videri possent et melius in ceteris scripta, interdum Zonarae apparet potius tribuenda esse sermoni Byzantino saepe magis quam Graeco.