ad calcem denique codicis Regii describuntur eorum nomina quorum auctoritatibus usus est epistolarum scriptor. Συγγράφοντες καὶ συμμάρτυρες τῆς βίβλου αὐτοί, Γρηγόριος ὁ θεολόγος, ὁ μέγας Βασίλειος, Γρηγόριος Νύσης, Ἰωάννης ὁ Χρυσορρήμων, ὁ μέγας Ἀθανάσιος, ὁ Κύριλλος, ὁ μέγας Ἐπιφάνιος, Ἀναστάσιος ὁ Σιναΐτης, Ἰωάννης ὁ Δαμασκηνός, Γρηγόριος ὁ διάλογος, Ἀνδρέας Κρήτης, Πέτρος καὶ Παῦλος οἱ ἀπόστολοι, Νικηφόρος πατριάρχης, σὺν τούτοις καὶ Μώσης καὶ Δαβίδ, κᾶέ τις ὁ φωτίζων τούτους καὶ μάρτυς άψευδὴς τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον. Ex hisce epistolis aliquot edidit Bonaventura Vulcanius in notis ad S. Cyrillum contra Anthropomorphitas, ex cod. quem Georgius Douza Constantinopoli attulerat, recenti et parum fida manu, ut ipse testatur, exscripto, qui loannis Zonarae nomen praeferebat. Zonarae adscribuntur praeterea istae epistolae in indice librorum graecorum ex cod. ms. Reg. 2813 1). Verum codices duo quos laudat Lambecius, quorum prior 50, aller 56 epistolas continet, michaelem Glycam auctorem praeferunt, hoc lemmate: Τοῦ σοφωτάτου καὶ λογιωτάτου κυροῦ Μιχαὴλ τοῦ Γλυκᾶ εἰς τὰς ἀπορίας τῆς θείας γραφῆς. Laudantur etiam a Gesnero sub nomine glycae, ut et ab Hoeschelio ex bibl. Augustana eodem titulo, et a lacobo Pontano, qui priores duas edidt. Sed et ad calcem codicis posterioris Caesarei haec scribuntur: Τοῦτο βιβλίον ὑπάρχει Μιχαὴλ τοῦ Γλυκᾶ. Promiscue vero hasce epistolas sub nomine Zonarae sive Glycae semper laudat allatius lib. 2 de consensu utriusque ecclesiae cap. 18, n. 17, lib. 3, cap. 15, n. 8, cap. 16, n. 24 cap. 18, n.8, et contra Creygthonem1). In quibus quidem locis quasdam ex iis integras exscripsit, ita ut, cum scribebat, scribebat, cuius essent non omnino ipsi pro indubitato haberetur.Id duntaxat constat, harum auctorem vixisse sub Manuele Comneno, tum ex Antapologetico, cuius meminimus, tum ex viris primariis aulae Constantinopolitanae, quibus aliquot inscribuntur, atque in iis Ioanne Duca magno hetaeriarcha et sebasto, cuius prae caeteris, ut alios praeteream, mentio occurrit apud Nicetam2), et Manuele Comneno sevastocratore, qui non alius est ab eo cuius pariter meminit Cinnamus3). Quando vero Glycas vixerit, ex illius Historia non promptum est assequi: tametsi Zonara posteriorem fuisse, vel certo post Zonaram scripsisse, ex eo colligimus quod illius Annales non semel laudet4). Unde illo multo esse posteriorem non desunt qui coniiciunt. Neque perinde ex Annalibus, vel ex aliis hactenus editis operibus, Ioannis Zonarae aetatem plane deprehendimus, nisi quod post imperium Ioannis conmeni vitam produxisse ipsemet videatur indicare, atque adeo vixisse Manuele imperante, a quo, ut opinor, ipse et Theodorus balsamon, tum magnae ecclesiae constantinopolitanae nomonphylax et chartophylax, deinde Antiochenus patriarcha, sunt delecti, ut sacros canones inspicerent et quae in iis obscuriora occurrerent interpretarentur, vel quae aliquatenus legibus adversari viderentur observarent; quod de se testatur Balsamon in praefatine ad expositionem nomocanonis. Quod quidem ad ipsum Zonaram referri potest, qui suos in canones commentarios non suapte, sed alterius iussu se conscripsisse prodit, uti supra observavimus, ita tamen ut Zonaras suos emiserit ante Balsamonem, a quo non semel et cum elogio is laudatur.Ex quibus saltem licet colligere sub Manuele vixisse Zonaram, atque adeo ipsum Glycam, si quidem illius sunt Epistolae de quibus agimus: quod certe suadere videtur scriptionis qua in Annalibus utitur ratio, ubi sacrae scripturae potius quam illustrandae historiae totus incumbit. Quin etiam in iis astronomos carpit et illos qui astrorum affectionibus quicquid in terra agitur adscribunt, adeo ut τοὺς τοὺς μὲν πόρνους, τοὺς δὲ μοιχοὺς, καὶ ἄλλους πάλιν φονέας καὶ ἅρπαγας efficiant1), quod et ipsum iisdem ferme verbis habetur in Antapologetico cuius supra meminimus: licet fateatur, ut et auctor Antapologetici, multa ex siderum affectionibus et signis caelestibus id quod futurum sit nos posse coniectare. Ex quibus non omnino tamen conficitur Michaelem Glycam esse auctorem Epistolarum de quibus agimus, cum trivialis et quibusvis obvia sit eiusmodi circa astrorum influxus sententia, atque adeo ipsius sit Zonarae, qui in Annalibus2) deum astra condidisse scribit, ut terrae ambitus per ea illustraretur et mensura temporis ex eorum circuitibus peteretur: non vero ut una cum motu stellarum omnia nostra circumferantur. Iam vero Manuelem imperatorem astronomiae plus quam per erat operam impendisse, et astrologorum nugas pro oraculis excepisse, testatur non uno loco Nicetas in illius vita3): quem quidem haud mirum sententiam suam in epistola ad monachum firmasse tot sacrae Scripturae et Patrum auctoritatibus, cum a Cinnamo4) divinis perinde ac humanioribus litteris admodum instructus, et bello clarus habitus, Martem et Mercurium una et simul coluisse dictur: ita ut Manueli aptari potuerit quod Calpurnius5) de Carino imperatore cecinit: utcunque tamen conspeximus ipsum longius, ac, nisi me decepit visus, in uno et Martis vultus et Apollinis esse putavi.