1588, vel potius Ioannis Zonarae, qui non solum S. Gregorii Nazianzeni Tetrasticha, verum etiam alia non pauca partim eiusdem partim diversi generis monumenta antiqua commentariis atque paraphrasibus suis illustravit. Vide p. 39 et 247 eius lib. IV2). Laudatur praeterea eiusdem Zonarae Lexicon, de quo ita losephus Scaliger in epistola ad Isaacum Casaubonum, quae est 48 inter Scaligerianas editas ‘ego quoque videor mihi non inutiliter Zonarae Lexicon tractare, quod est in libris soceri tui’ (Henrici Stephani) ‘si per te et affinem tuum Paulum eius usura brevis mihi ’ [Conf. ep. 46 et 50. Edidit Tittmannus Lips. 1808, cuius vid. praef. vol. 1 p. LXIV seqq., LXXII s.] Meminit denique Ioannes Pontanus in praefatione ad historiam Ioannis Cantacuzeni pocmatum Ioannis Zonarae de Processione spiritus sancti, quae a Genebrardo in latinam linguam conversa esse observat. Ea cum in omnibus fere bibliothecis exacta satis adhibita diligentia conquisierim, nec reperi nec ubi et in Genebrardi volumine edita sint ab huiusce urbis viris rescire potui1) Sic porro Pontanus ‘Zonaram fuisse schismaticum testari possunt eius poemata aculeatissima de processione sancti spiritus, et alia adversus latinos composita, quae Genebrardus dum converteret, se criminationes illas omisisse ’ Quae quidem ipsissima Pontani verba exscripsit Allatius in Creygthonum2). Enimvero praeter supra laudata Ioannis Zonarae opera circumferuntur passim in blibliothecis Epistolae dogmaticae, continentes obscruiorum sacrae Scripturae locorum explicatio nem, numero sex et quinquaginta, quarum seriem et argumenta descripsit Petrus Lambecius3);quas qudem loanni Zonarae quidam codices, alii Michaeli Glycae adscribunt, adeo ut hactenus incertum maneat utrius sint: tametsi in eam videatur concedere sententiam Leo Allatius 4) ut Glycae potius illas tribuat quam Zonarae, ubi ita scribit: ‘haec et alia Michael Glycas epistola satis prolixa ad loannicium monachum etc. Huius etiam epistolam de hac eadem ree se legisse scribit Casaubonus Exercit. in Baronium 16, n. 49, sed sub nomine Zonarae editam, quam Glycae esse codices antiqui repraesentant. Cuiusnam vero sint illae epistolae, quae sub nomine Glycae et Zonarae nomine in mss. prostant, alius erit disserendi locus.’ Utinam viri doctissimi et in re veterum libraria peritissimi exstaret super hac difficultate dissertatio, quae nos ab hac disquisitione levasset. Certe Zonarae has adscribit codex Regius, sed recentiori manu scriptus, anno scilicet mundi iuxta Graccos 6996 (Christi 1488) Ind. 6, hoc titulo: ἐπιστολαὶ κύρου Ἰωάννου Ζωναρᾶ καὶ πρωτοσυγκρίτης [sic] καὶ δρουγγαρίου τῆς βίγλης. Continct porro hic codex 45 duntaxat epistolas1) quarum prima loanni Sinaitae inscribitur, penultima vero, quae est 38 in indice Lambeciano, videtur esse Manuelis Comneni imp., scripta videlicet, ut praefert inscriptio, τῷ τιμιωτάτῳ μοναχῷ κυρίῳ Ἀλυπίῳ τῷ ἐγκλείστῳ, Εἰ χρὴ τὴν μαθηματικὴν ἐπιστήμην ἀποτρόπαιον ἡγεῖσθαι παντάπασιν. Initium vero illius est, Τὰ τῆς μαθηματικῆς etc. Atque in haecce verba desinit: ἐκ τούτων οὑν πάντων μάνθανε, ἱερὰ κεφαλὴ, ὡς εἱμαρμένη μὲν καὶ γέννησις παντάπασιν απηγόρευνται2) τὸν κατ’ εἰκόνα καὶ γὰρ θεοῦ πλασθέντα λογικὸν αυτεξουσιον ᾶνθρωπον· οὐ γὰρ φυσικαῖς ανάγκαις ὑποκεῖσθαι καταδεξώμεθα·προγνωστικὴν δέ τινα τοῖς ἀνθρώποις ἐνδεδοξάσθαι δύναμιν, καθὰ καὶ φθάσας ὁ λόγος ὑπέδειξεν, οὐ τοσοῦτον ἀπέοικε δι᾿ ἣν αἰτίαν εἰρήκαμεν, εἰ καὶ παρὰ τῶν ἁγίων πατέρων ἐνασχολεῖσθαι τούτοις οὐ συγχωρούμεθα, ὅτι μὴ κατὰ λόγον3) ὀρθόν αὐτοῖς ἀποχρώμεθα. Istius epistolae Antapologeticum seequuitur in cod. Reg. et in Lambeciano, qui hanc Manueli omnino adscribunt, hoc titulo: Ἀωταπολογητικὸν ἐκ μέρους πρὸς τὴν ἐγχειρισθεῖσαν αὐτῷ γραφὴν τοῦ κραταιοῦ καὶ ἁγίου ἡμῶν βασιλέως κυροῦ Μανουήλ Κομνηνοῦ, τὴν ἀπολυθεῖσαν πρός τινα μοναχὸν ἐπιμεμψάμενον οὐ μικρῶς αὐτοῦ διά γε τὸ τῆς ἀστρολογίας μάθημα, καὶ φιλονεικοῦσαν τὸ τοιοῦτον συστῆσαι μάθημα φυσικαῖς καὶ γραφικαῖς ἀποδείξεσι. Tum vero illius initium hisce verbis concipitur: Τολμῶν ὑπομιμνήσκω τὸ προγεγονὸς γράμμα τῆς βασιλείας σου καὶ εἶς ἡμῶν ἤδη χεῖρας ἐληλυθέν. Καὶ ἐν πρώτοις μὲν ἀναγνοὺς καὶ περιεπτυξάμην αὐτῷ καὶ θερμῶς κατεφίλησα. Τίνος ἕνεκεν; ὅτι παναγίᾳ τῷ ὄντι καὶ ἠρεμαίᾳ φωνῇ, κατὰ μίμησιν αὐτοῦ τοῦ εἰπόντος Χριστοῦ ‘μάθετε ἀπ’ ἐμοῦ ὅτι πρᾷός εἶμι καὶ ταπεινὸς τῇ καρδίᾳ,’ πρὸς αὐτὸν ἐκεῖνον ἐποιήσατο τὴν ἀπόκρισιν τὸν4) ἀπερισκέπτως οὕτω τοῦ θεοστεφοῦς καταβούμενον κράτους σου. Μετὰ δὲ ταὐτα τὸ τοιοῦτον γράμμα ἐθαύμακα κάτα γε τὸ προσον αὐτῳ τῶν λέξεων στρυφνὸν γαῖ εὔρυθμον καὶ τὸ τῶν νοημάτων βαθὺ καἲ πυκνόν. Οἷς δὴ νοήμασι, καὶ οὐκ οἶδ᾿ ὅπως, περιπεσὼν χειροδοθῆναι πρὸ τοῦ καταπνιγῆναι τὸ τέλεον etc. Alia ex eadem epistola exscribimus in Notis ad nostrum Zonaram, ubi de Vectio Valente astronomo, qui imperante Constantino Magno vixit, agimus. Sub finem vero haec subduntur: πείθομαι οὖν καὶ τοῦτο, κράτιστε βασιλεῦ, ὡς οὐκ ἂν ὁ μοναχὸς ἐκεῖνος παύσαιτό ποτε κατηγορῶν τοῦ μαθήματος, εἴπερ εύπαράγραπτοί εἰσιν ἐπὶ τοσοῦτον οἱ κατ’ αὐτοῦ προσφερόμενοι μάρτυρες.