Utrasque nos rebus iam onutilibus liberatas, interdum etiam correctas exhibuimus.] Breve denique Chronicon, levioris forte licet momenti, Ioannis Zonarae Annalibus subiicimus, quod temporum ab Adamo ad Alexium Comnenum, quae ille persequitur, summarium quoddam contincat, cuiusmodi nonnulla alia habentur in codicibus manuscriptis bibliothecae Regiae, quae tamen in annorum characterismis non omnino ubique cum eo quod edimus conveniunt, exscriptorum, ut existimo, potius incuria, quam eorum a quibus sunt confecta. Ut tamen caeteris istud praeferrem, fecit viri in chronologicis ut et in caeteris disciplinis versatissimi Dionysii Petavii auctoritas, a quo primum editum est cum Nicephori Patriarchae Constantinopolitani Breviario historico: quod cum in regia editione eiusdem scriptoris omissum fuerit, hic rursum proponere visum est, tum maxime, ut attigimus, quod eosdem quos Zonaras annos complectatur, a mundo scilicet condito usque ad eundem Alexium. Sed priussquam huic praefationi finis imponatur, restat, quod supra sumus polliciti, aliorum Zonarae operum, quorum memoria ad nos pervenit, indicem subiicere, ut vel inde, quam singularis fuerit viri eruditio ac pietas, lector assequatur. Atque ut ab editis sumatur initium, occurrit in primis Commentarius in Canones apostolorum et Conciliorum 1) et in eepistolas canonicas2), cuius titulus ita concipitur in codicibus mss. Regiis: Ἐξήγησις τῶν ἱερῶν καὶ θείων κανόνων τῶν τε ἁγίων καὶ σεπτῶν ἀποστόλων καὶ τῶν ἱερῶν οἰκουμενικῶν συνόδων, ἀλλὰ μὴν καὶ τῶν λοιπῶν ἁγίων πατέρων, πονηθεῖσα Ἰωάννῃ μοναχῷ τῷ Ζωναρᾷ τῷ γεγονότι μεγάλῳ δρουγαρίῳ τῆς βίγλας καὶ πρωτοασηκρῆτις.In istius porro operis praefatione illud se aggressum ait non sponte, sed alterius persuasu, Manuelis forte Comncni imp., ut infra dicemus: μή τις δέ μοι καταγνοίη προπέτειαν· οὐ γὰρ ἀφ’ ἑαυτοῦ τῷ πονήματι ἐγχειρῶ, ἀλλὰ παρακληθεὶς ὑπέκυψα καὶ τῷ πόνω δέδωκα ἐμαυτὸν, ἵνα μὴ δι᾿ ἀνηκοΐαν κατακριθῶ. Λόγος πρὸς τοὺς τὴν φυσικὴν τῆς γονῆς ἐκροὴν μίασμα ἡγουμένους. Editus habetur in Iure GraccoRom. [tom. I, p. 351 — 361 et in Enimundi Bonefidii Iure orientali P. II, p. 216 — 237.] Ἰωάννου μοναχοῦ τοῦ Ζωναρᾶ, ἐκ προσώπου τῶν ἀρχιερέων, περὶ τοὐ μὴ δεῖν δύο δισεξαδέλφους τὴν αὐτὴν ἀγαγέσθαι πρὸς γάμον3). Edit. a. ν. c. Ioanne Baptista Cotelerio tom. II [p. 883] Monumentorum eccl. Gr. Laudatur a Petro Lambecio lib. III de Bibl. Caesarea pag. 39 [103 ΚοΙΙ.] eiusdem Zonarae et Nicetae Thessalonicensis Expositio canonum anastasimorum S. Ioannis Damasceni, hoc titulo: Ἰωάννου ἀσκητοῦ του Ζωναρᾶ γεγονότος μεγάλου δρουγγαρίου τῆς βίγλης καἲ πρωτασεκρῆτις ἐξήγησις τῶν ἀναστασίμων κανόνων τῶν τοῦ Δαμασκηνοῦ, cuius initium hisce verbis concipitur: Ἐπεὶ κανόνων ἑρμηνεία ἐστὶ τὸ παρὸν σύνταγμα, χρὴ καὶ περὶ αὐτὸ τὸ ὄνομα τοῦ κανόνος, καὶ τὴν τοῦ εἱρμοῦ καὶ τῆς ῴδῆς κλῆσιν, ἔτι δὲ καὶ τοῦ τροπαρίου (ἐκ τούτων γὰρ ἀπαρτίζεται ὁ κανών) ἡμᾶς. Posterioris vero expositionis titulus est hic: αὕτη ἡ ἐξήγησις των αναστασίμων κανονων του πρώτου ἤχου γαῖ του δευτέρου, ἄχρι τῆς ϛ΄ ᾠδῆς, γέγονε παρὰ ἱερωτάτου μητροπολίτου Φεσσαλονίκης κυρίου Νικήτα ἐξ αὐτοῦ τοῦ Ζωναρᾶ elc. Laudatur pariter Zonaras in canones anaslasimos Damasceni ab Allatio in Syntagmate de Georgiorum scriptis p. 417, ex quibus quaedam fragmenta edidit Iacobus Gretzerus sub initium libri V de Sancta Cruce: ct in Octaleuchum eiusdem Ioannis Damasceni Expositio pulcherrima, ab eodem Allatio in Symmictis p. 453. Servatur in bibl. Reg.Ἰωάννου μονάχου καὶ πρωτασηκρῆτις τοῦ Ζωναρᾶ κανὼν εἰς τὴν ὑπεραγίαν θεοτόκον, οὗ ἡ ἀκροστιχὶς ΥΣΤΑΤΟΣ ΗΧΟΣ ΥΣΤΑΤΟΝ ΠΛΕΚΕΙ ΜΕΛΟΣ. [ed. inn Io. Bapt. Cotelerii Ecclesiae Graecae monum. tom. III, p. 465 — 472.] Huic subduntur Νικηφόρου πατρικίου καὶ ἀνθυπάτου Μιτυληναίου στίχοι καταβάσιοι ιβ΄ εἰς τὴν ποσότητα τῶν ιβ΄ μηνῶν. μὴν Σεπτεύριος etc. Quatuor praeterea Zonarae laudantur opuscula a Leone Allatio in Diatriba de Symeonibus, scilicet λόγος εἶς τὴν σταυροπροσκύνησιν, hoc initio: Ἤρετό μέ τις πρόβλημα τῶν ἐκ πνεύματος. ἐκεῖ δὲ καὶ σωφρονῶν. Βίος του ἁγίου Σιλβέστρου, hoc initio, Οἱ μὲν σεπτοὶ καὶ θεόπται ἀπόστολοι. Proinde alia est est vita ciusdem S. Silvestri edita a Combefisio, cuius initium aliter concipitur. Υπόμνημα εἰς τὴν ὑπαπάντην τοῦ σωτῆρος, hoc initio: Πάλιν τοῖς εὐσεβέσι πανήγθρις, καὶ πάλιν μυστήριον ἔτερον. Denique Εἰς τὸν Ἱεροσολυμων Σωφρόνιον, hoc initio: Οἱ τοῖς θείοις καὶ μακαρίοις πατράσι συγγράφοντες τὰ ἐγκώμια. Laudatur etiam a Lambecio lib. IV de Bibl. Caes. p. 150[338 Κ.] opusculum aliud Zonarae, hoc titulo: Περὶ τῆς δοιμήσεως τῆς ὑπεραγίας θεοτόκου, ἐκ τῆς ἐπιστολῆς Ἰωάννου τοῦ Ζωναρᾶ, Ὅτι καὶ δίκαιοι πολλάκις, ἡνίκα τῶνδε μεθίστανται, ὀπτασίας ἁγίων τεθέανται καὶ θείων ὕμνων ἐν οὐρανοῖς αὐτήκοοι γίνονται etc. Sed haec epistola est ex iis quae sub nomine etiam Glycae circumferuntur; de quibus mox agemus. Scribit idem Lambecius lib. IV servari in eadem bibl. Caesarea anonymi cuiusdam auctoris paraphrasess 33 in totidem S. Gregorii Nazianzeni carmina, de quorum auctore nondum liquet, inquit idem Lambecius, nisi sint Nicetae Davidis Paphlagonis, quem Δαδύβρου scilicet episcopum nominatum ait David Hoeschelius 1), cuius Commentarius in S. Gegorii Nazianzeni Tetrasticha et Monosticha latine versa edita sunt ab Hercule Phaello Imolae an.