Ut de hisce qui nunc prodeunt Annalibus ac de eorum auctore Zonara quaedam praemittamus, hos praesertim commendat scriptoris eruditio, quae non ex iis modo colligi potest, sed etiam ex aliis quam plurimis operibus, quorum indicem huicce praefationi subiicimus, in quibus neque rerum cognitionem neque acre vel solidim iudicium, ut nec pietatem quispiam desideret. Quin etiam si natalium splendor gtestique in imperatorum palatiis magistratus existimationem aliquam scriptori conciliare possunt, quod nemo forte in dubium revocaverit, de illo praecipue qui de rebus politicis, in quibus versatus est, scribere aggreditur, eo sane celebrari poterit et ipse Zonaras: quem caeteroquin ab illo Zonara, qui sub Constantino Porphyrogenito Leonis Sapientis filio in aula nixit1), genus duxisse suadet omnino nominis similitudo. Quippe in loannis et Manuelis comneni, quibus imperantibus vixit, palatio, magni vigiliarum drungarii seu, ut Latini efferebant, vigilum praefecti ac primi a secretis gestae dignitates, inter illustriores semper habitae, magno fuisse apud imperatores loco satis arguunt. Atque ex eo, ni fallor, a theodoro Balsamone2) et a Matthaeo Blastare 3) ὑπερφυὴς indigitari solet, quod essent inter senatorias praecipuae, cum hocce epitheto senatum ac ipsos senatores donari solitos constet, uti alibi observamus1): quo quidem et nobilitas generis et magistratuum splendor exprimitur, cum, ut ait Gregorius Nazianzenus2), 2), μέγιστον εἰς εὐγενείας ἀπόδειξιν συγκλήτου μετουσία habeatur.Verum abdicatis postea palatinis curis, quo sibi in primis vacaret animaeque saluti consuleret, monachum induit, relictaque urbe imperii primaria in insulam remotiorem secessit: quod ipsemet in praefatione ad Annales testatur: quo loco in iis ut par erat conscribendis librorum defectum causatur, αὐτὸς ὑπερόριος ὢν καὶ πόρρω του ἄστεως ἐν νησῖδι ἐνδιαιτώμενος. Quae vero fuerit insulula ista tanto ab urbe spatio disparata, non promptum est assequi; sed vel inde saltem licet coniicere, venire in dubium quod tradit Audreas thevetus, scriptor caeteroquin in aliis haud certae fidei, sua aetate visum adhuc in quodam Montis Sancti (ita Athos hodie appellatur) monasterio Zonarae epitaphium hisce verbis conceptum: ΕΝΘΑΔΕ ΖΩΝΑΡΑΔ ΚΕΙΤΑΙ, nisi sub vitae extrema eo dicatur concessisse3). Utcunque de hac re sit, vix aliquot in asceterio annos exegerat, cum eum convenere amici 1) hortatique sunt ut solitarium istud otium in negotium aliquod conferret, quod et rempublicam iuvaret et aeternae vitae praemium sibi conciliaret: quod quidem maxime assequi liceret, si Historiam conscriberet, quae et resecaret supervacanea et res memoratu digniores nullo verborum ambitu in compendium quoddam contraheret. Eos Enim qui in hocce scriptiouis genere operam hactenus collocassent, rerum quas enarrant seriem fere semper interrumpere inutilibus παρεκβάσεσι seu excessibus, vel etiam descriptionibus aut concionibus, atque adeo intempestivis et quae annalibus parum conveniant de religione disputationibus, dum fidei mysteria exponunt vel haereses confutare aggrediuntur, argumentis e sacra Scriptura vel e sanctis Patribus petitis.Quibus quidem ex chronologis aliquot suggillabant, qui ea tempestate in omnium manibus versabantur, auctorem forte Chronici quod Alexandrinum vocant, Georgium Syncellum, Georgium Hamartolum, georgium Cedrenum, aliosque quorum scripta eiusmodi supervacaneis excursibus passim] scatent. Verum tametsi duas res languorem afferre nimis, otium et solitudinem, quod aiebat Tullius, persuasum haberet, apud Christianos, ac monachos in primis, pravas illas seu cogitationes (λογισμοὺς ascetici vocant) seu cupiditates, mentem a negotiis vacuam invadere solent et in peccata fere semper demergunt, avocare unicam posse occupationem, aegre tamen cessit amicorum hortatibus, cum rem esse cerneret quae librorum, quibus carebat, copiam postularet. At vellicare ii non prius destiterunt quam improbitate stimulandi ad suscipiendum opus impulissent. Victus igitur familiarium flagitationibus, et supra allatis adductus rationibus, ad Annales conscribendos se accinxit, cum in hoc secessu agens, ubi ad condendam historiam necessarii libri non suppeterent, si non omnia dicenda complecteretur, veniam a benigno lectore se impetraturum facile sibi persuaderet. In qua caeteroquin conscribenda ita est versatus, ut praecipua et quae alicuius viderentur momenti non omiserit, ‘eaque in epitomen coegerit lanta elegantia, solus ut videatur assecutus quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non ’ quod de pontio Paulino, qui tres Suetonii libros de Regibus in compendium redegerat, dixit Ausonius1). Quidam enim sunt, ut aiebat Focas Grammaticus, qui late copioseque scripserunt, ita ut superflua interdum ubertate narrationis memoria legentium confundatur: alii dum brevitati student, admodum diffusam coarctasse materiam, ut sterili compendio nihil ad integram scientiam lectoribus conferant.