Neque tamen sibi ipsi satisfecit omnino, cum quibus ad operis quod in manus sumpserat absolutionem necesse erat codicibus persaepe careret, quos cum saepius quaesisset, reperire non potuerat, seu temporum iniuria essent amissi, seu negligentius ab iis inquisiti quibus id negotii dederat2), dum ipse extorris et procul ab Urbe in parva insula vitam ageret: ex quo factum agnoscit ut consulum et dictatorum historia minus sit absoluta. Neque porro mirari debere subdit lectorem, si in iis quos conscripsit Annalibus scriptionis character ubique sibi similis non occurrat, cum aliter fieri vix queat ut qui Historiam e variis scriptoribus veluti stipem colligit, illorum et dictione et compositione in multis non utatur. Quod ita tamen confecit, ut si aliquid de suo interiecerit, id illius stilo quem sequebatur auctoris quantum fieri potuit accommodaverit, ne scriptionis ratio a sese ubique dissidere videretur: cum interim alia longe quam caeteri qui res chronologicas hactenus tractaverant, Annales suos conscriberet, res nempe quasi de suo componens et narrans, et quod laude dignum est eaque summa, non alienorum furtis plausum captans, neque tractatus integros exscribens, ut de ipso Zonara scribit Leo Allatius 1). Non defuere tamen qui censorio quodam iudicio ut minus diligentem, maxime ubi de rebus romanis agit, vellicarint atque adeo perstinxerint. ‘Omnia’ inquit horum alter2) ‘ante Constantinum inepte et parum diligenter (de rebus Latinis loquor) explicavit.’ Sed quam sano ille iudicio effutierit vel inde patet, quod a paullo aequioribus iudicibus, iisque pereruditis, quibusvis chronologicis scriptis Annalium Zonarae pars illa quae res Latinas pertractat longe anteponatur.Nam cum in recensendis Romanorum gestis ex Dione praesertim, quem minime truncatum, ut hodie editus est, sed integrum legerat, aliisque scriptoribus qui periere temporum iniuria, hanc Historiae partem compegerit, nova fere semper et ab aliis indicta commemorat: ita ut multis in locis de verbo ad verbum Dionem exscripsisse dicatur a Guillelmo Xylandro, Fulvio Ursino, Friderico Sylburgio et Henrico Valesio, istius scriptoris eruditis interpretibus, quibus solenne est ex Zonara aut ipsum Dionem emendare aut Romanos scriptores alios illustrare: unde theodorus marcilius3) Zonaram et Xiphilinum Dionis subdigas vocat. Et certe ita de Zonara sensisse constat eundem Allatium, ‘qui’ ait ille ‘licet in historia post Constantinum Maganum ieiunior sit, et nonnisi obvia quaeque percurrerit, in his vero quae ante Constantinum ad mundi exordia diligentius et copiosius ’ Non mirum igitur si ab Alexandro Brassicano in praefatione ad Salvianum sincerae fidei historicus, et a Casaubono4) dicatur vir eruditissimus. Cedreni codici manuscripto schedam adscripsisse dicitur Wolfius, in qua observabat tractare idem argumentum quod Zonade ras, sed habere a Zonara multa de industria praetermissa, brevitatis forte studio, sed certe non praetermittenda, ita ut optione sibi data ab initio Cedrenum Zonarae praetulisset. qui, inquit Xylander1), a quo haec ex Wolfio referuntur, ad ea respexit praecipue, quae aliunde quam ex eo repeti non possunt, cum duo priores Zonarae tomi longe alioquin sint meliores ac laude digniores, quam ea quae ad Constantinum usque Magnum Cedrenus collegit.Scribit praeterea idem Wolfius2) Zonaram alias prolixiorem videri, ut in Iudaica historia, alias breviorem, ut in exterarum gentium rebus gestis, In quo quidem si qua culpa commissa est, excusationem habere videri hanc, quod ipse non ex suo ingenio deprompsit ea quae scripsit, sed ex variis auctoribus colecta in certum ordinem redegit: qui quctores inter se dissimillimi sunt. Quod autem non omnia persecutus est, non tam negligentia quam de industria fecisse. Verum, licet in iis quae post Constantinum Magnum scripsit obvia quaeque percurrere Zonaram dicat Allatius, longe aliter tamen sensisse videtur exacti vir iudicii Henricus Valesius, qui non modo auctorem sat diligentem haud semel indigitat, sed et in iis praesertim quae eiusdem Constantini familiam spectant, accuratiorem quam in caeteris, neque aliis obvia dicere observat3). Et sane quanquam in recensendis Constantinopolitanorum imperatorum gestis fusioribus forte editis commentariis versati Theophanes, Cedrenus, Scylitzes et aliquot alii, constat id Zonarae in primis consilium fuisse, ut non pleniorem quemadmodum ii Historiam, sed contractiorem atque adeo compendium conscriberet, in quo singularia quaeque et quae in re historica praecipui viderentur ponderis perstringeret. Ex quibus facile diluitur quod ait Gerardus Vossius, tum in eo maiorem curam et industriam desiderari, tum etiam maxime mirandum esse virum usque adeo experientem in sui temporis praesertim rebus pleraque perfunctorie tantum dicere, cum multa magnaque iis temporibus gesta sunt, Orientali orbe cum Occidentali quasi concurrente: adeo ut pauca sint quibus Alexii vitam perstrinxerit. Id, inquam, haud aegre refellitur ex auctoris ipsius Annalium lemmate, vel ex ipsius praefatione, in qua non historiam, sed historiae compendium scribere se profitetur;