1, 3, 6 ab uno ad alterum versum aberrans, ex eo quod apud illum est Μνασέας δὲ καὶ ἄλλοι πλείους, καὶ Νικόλαος δὲ ὁ Δαμασκηυός, finxit καὶ τὸν ἀπὸ Δαμασκοῦ Μνασέαν, rerumque quas narrat ridiculam interdum prodit imperitiam, plerumque satis fideliter reddidit sententiam potius quam verba scriptorum quos in compendium redegit, et saepe ipsa codicum vitia repetiit ita ut cavendum sit ne corrigantur quae iam ab illo corrupta essent inventa. Veluti quo e Xenophontis Cyropaediae 5, 5, 5, repetit vol. 1, p. 156, C: Λαβὼν τούς τε τῶν Περσῶν ἱππέας καὶ τοὺς Μήδους παρόντας καὶ τοὺς Ἀρμενίους, nemo non crederet scribendum πάντας, tamen non librorum Zonarae, sed Xenophontis quo uteretur codicis esse vitium ab ipso repetitum ostendunt libri meliores id ipsum praebentes, ut Λυκίαν cum melioribus 8, 6, 7, pro Λυδίαν p. 167, D, et p. 207, C, τοῖς πατρῴοις κεχρῆσθαι νόμοις, quum ibidem postea sit τὰ ἔθη τὰ πάτρια, fortasse ne apud Zonaram quidem ferendum videretur, nisi idem esset in libris Iosephi plerisque A. I. 12, 9, 7, cui hic et 15, 8, 1, ex codice Leidensi restitutum πατρίοις, ut ex Vaticano 16, 6, 3 et sine libris 116, 8, τῷ πατρίῳ κόμῳ pro πατρῴῳ, ut omnes 12, 7, 3, et 16, 1, 1, restituit Cocceius, quum in Iosephum certe non cadat utramque formam permutandi librariorum etiam apud Atticos freguens temeritas. Item ib. D, scriptura Βέρροιαν novitia pro Βέροιαν, quum haec quoque sit in libris nonnullis Iosephi, ut 221, C, Ἀκέλαος pro Λεύκουλλος, et 224, Α seq. Γαβήνιος pro Γαβίνιος, etsi sustuli Σκηπίων pro Σκιπίων 225, C, quod ei alibi reliquerunt librarii, 220, A, Διονύσιος pro Διόνυσος, D, ἑνὸς δέοντος pro δέοντα, ut recte meliores Iosephi, etsi fieri potest ut Zonarae hic libri fallant, ut alibi inter utrumque alternantes.Multo minus nomina Graeca et barbara ad rectam omnia rationem sunt revocanda, in quibus Byzantinos hos chronographos nemo ignorat haud raro ipsos esse lapsos, ut quod Zonaras vol. 1. p. 200, Β, ex Θεοδέκτου apud Iosephum finxit Θέοδεκτος pro Θεοδέκτης commune habet cum Georgio Syncello p. 272, D, etiamsi quod p. 401, C, est Σαρδόνας ἔφερε in eptum haud dubie est librarii commentum pro eo quod saepius ibidem est Σαρδόνιος, ut ipse Parisinus A interdum deteriores quam ceteri infert formas, veluti constanter exhibens βουκέφαλος vol. 1, p. 184, Β, seqq. pro Βουκεφάλας, quod quamvis constanter sit apud Ps. Callisthenem, nihilominus libri Plutarchi, Arriani et aliorum alteri ab librariis arguunt suppositum, Ἀννούβιος p. 269, Α, cum libris Iosephi pro Ἄνουβις, quum Ἀνούβιδος servet ipse p. 268, D, Ἀντωνίνα pro Ἀντωνία p. 272, Α, sqq. et alias alibi. Ubi autem verbis uteretur suis, longe abfuit ab ea temeritate qua eclogarii constantiniani quos excerpserunt scriptores ita deformarunt ut nemo saepe eorum ineptias vel intelligat aut scriptorum mentem vel verba ex iis possit eruere. Ita quum paucis tantum ad epitomen eius opus esse annotationibus iam Ducangius intellexerit, sicubi ipse aliquid de suo admiscens aut aliena corrumpens peccavit, et illas cum nonnullis Wolfii et meas quae ad crisin pertinent ad finem operis exhibebo, quum scriptorum quos compilavit locos iam a Pindero post Schmidtium accurate notatos in imo paginarum margine indicaverim.