Aut eques in medii mergare voragine caeni,Dummodo sint fati nomina nulla tui .Atque utinam pereas , veluti de dentibus ortiSidonia iactis Graia per arva manu .Et quae Pilthides fecit , pariterque MolinaeEveniant capiti vota sinistra tuo :Et quibus exiguo est volucris devota libello,Corpora proiecta quae sua purgat aqua .Vulnera totque feras , quot dicitur ille tulisse ,Cuius ab inferiis culter abesse solet.Attonitusque seces , ut quos Cybeleia materIncitat , ad Phrygios vilia membra modos .Deque viro fias nec femina nec vir , ut Attis ,Et quatias molli tympana rauca manu .Inque pecus subito Magnae vertare parentis,Victor ut est celeri victaque versa pede .Solaque Limone poenam ne senserit illam,Et tua dente fero viscera carpat equus .Aut ut Cassandreus , domino non mitior illoSaucius ingesta contumuleris humo .Aut ut Abantiades , aut ut Cygneius heros ,Clausus in aequoreas praecipiteris aquas .Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras,Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem .Aut te devoveat certis Abdera diebus,Saxaque devotum grandine plura petant.Aut Iovis infesti telo feriare trisulco ,Ut satus Hipponoo , Dexionesque pater ,Ut soror Autonoes , ut cui matertera Maia ,Ut temere optatos qui male rexit equos ;Ut ferus Aeolides , ut sanguine sexus eodem ,Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis,— Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis,Sic , precor , aetherii vindicis igne cadas .Praedaque sis illis , quibus est Latonia DelosAnte diem rapto non adeunda Thaso :Quique verecundae speculantem labra Dianae ,Quique Crotopiaden diripuere Linum .Neve venenato levius feriaris ab angue,Quam senis Oeagri Calliopesque nurus :