Ut duo diversis sub eodem vindice caesiVulneribus , Nessus Dexamenique gener :Ut pronepos , Saturne , tuus , quem reddere vitamUrbe Coronides vidit ab ipse sua :Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus :Quique homo parte sui , parte iuvencus erat :Quique trabes pressas in humum mittebat in auras,Aequoris aspiciens huius et huius aquas:Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultuCorpora Thesea Cercyonea manu .Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,Eveniant , aut his non leviora malis :Qualis Achaemenides Sicula desertus in Aetna,Troica cum vidit vela venire , fuit :Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,Quique tenent pontem , quae tibi maior erit .Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,Destituatque tuas usque petitus opes :Utque per alternos unda labente recursusSubtrahitur presso mollis harena pedi,Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat,Lapsaque per medias effluat usque manus.Utque pater solitae varias mutare figuras,Plenus inextincta destituare fame .Nec dapis humanae tibi sint fastidia . quaqueParte potes , Tydeus temporis huius eris .Atque aliquid facias , a vespere Solis ad ortusCur externati rursus agantur equi.Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae,Temptabisque cibi fallere fraude Iovem .Teque aliquis posito temptet vim numinis opto,Tantalides ut sis tu Celeique puer.Et tua sic latos spargantur membra per agros ,Tamquam quae patrias detinuere vias .Aere Perilleo veros imitere iuvencos,Ad formam tauri conveniente sono .Utque ferox Phalaris , lingua prius ense resectaMore bovis Paphio clausus in aere gemas.Dumque redire voles aevi melioris in annos,Ut vetus Admeti decipiare socer .