Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acutaCuspide suspecti robora fixit equi.Neve gradus adeas Elpenore caulius altos,Vimque feras vini quo tulit ille modo .Tamque cadas domitus , quam quisquis ad arma vocantemIuvit inhumanum Thiodamanta Dryops :Quam ferus ipse suo periit mactatus in antroProditus inclusae Cacus ab ore bovis :Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno,Euboicasque suo nomine saepit aquas.Nec de praecipiti venias in Tartara saxo,Ut qui Socraticum de nece legit opus ;Ut qui Theseae fallacia vela carinaeVidit , ut Iliaca missus ab arce puer ,Ut teneri nutrix , eadem matertera , Bacchi ,Ut cui causa necis serra reperta fuit;— Lydia se scopulis ut virgo misit ab altis,Dixerat invito quae mala verba deo .Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,Sitque Phalaeceae causa leaena necis .Quique Lycurgiden letavit , et arbore natum ;Idmonaque audacem ; te quoque rumpat aper .Isque vel exanimis faciat tibi vulnus ; ut illi,Ora super fixi quem cecidere suis .Sive idem ; simili pinus quem morte peremit ;Phryx et venator sis Berecyntiades .Si tua contigerit Minoas puppis harenas,Te Corcyraeum Cressia turba putet .Lapsuramque domum subeas ; ut sanguis Aleuae ;Sella Leoprepidae cum ruit absque viro .Utque vel Euenus ; torrenti flumine mersusNomina des rapidae ; vel Tiberinus , aquae .— Astacidaeque modo defixa cadavera trunco,Digna feris ; hominis sit caput esca tuum ;— Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,Des tua succensae membra cremanda pyrae .Inclususque necem cavea patiaris ; ut illeNon profecturae conditor historiae .Utque repertori nocuit pugnacis iambi,Sic sit in exitium lingua proterva tuum .