Tempus ad hoc ; lustris bis iam mihi quinque peractis ,Omne fuit Musae carmen inerme meae;Nullaque ; quae possit ; scriptis tot milibus , extatLittera Nasonis sanguinolenta legi:Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli ,Artificis periit cum caput Arte sua .Unus — et hoc ipsum est iniuria magna — perennemCandoris titulum non sinit esse mei .Quisquis is est , — nam nomen adhuc utcumque tacebo —Cogit inassuetas sumere tela manus .Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortusNon sinit exilio delituisse meo ;Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat ,Iactat et in toto nomina nostra foro ;Perpetuoque mihi sociatam foedere lectiNon patitur vivi funera flere viri.Cumque ego quassa meae complectar membra carinae ,Naufragii tabulas pugnat habere mei:Et qui debuerat subitas extinguere flammas,Hic praedam medio raptor ab igne petit.Nititur , ut profugae desint alimenta senectae .Heu ! quanto est nostris dignior ipse malis !Di melius ; quorum longe mihi maximus ille est,Qui nostras inopes noluit esse vias.Huic igitur meritas grates , ubicumque licebit,Pro tam mansueto pectore semper agam .Audiat hoc Pontus . faciet quoque forsitan idem,Terra sit ut propior testificanda mihi.At tibi , calcasti qui me , violente , iacentem ,Qua licet ei ! misero , debitus hostis ero .Desinet esse prius contrarius ignibus umor,Iunctaque cum luna lumina solis erunt;Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros,Et tepidus gelido flabit ab axe notus;Et nova fraterno veniet concordia fumo,Quem vetus accensa separat ira pyra;Et ver autumno , brumae miscebitur aestas ,Atque eadem regio vesper et ortus erit:Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armisGratia , commissis , improbe , rupta tuis .