Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,Pressit et inductis membra paterna rotis .Ut iuvenes pereas ; proiecta cadavera quorum ,Oraque Pisaeae sustinuere fores :Ut qui perfusam miserorum saepe procorumIpse suo melius sanguine tinxit humum :Proditor ut saevi periit auriga tyranni,Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae :Ut qui velocem frustra petiere puellam ,Dum facta est pomis tardior illa tribus :Ut qui tecta novi formam celantia monstriIntrarunt caecae non redeunda domus .Ut quorum Aeacides misit violentus in altumCorpora cum senis altera sena rogum .Ut quos , obscuri victos ambagibus oris ,Legimus infandae Sphinga dedisse neci :Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,Propter quod facies nunc quoque tecta deaest:Ut qui Threicii quondam praesepia regisFecerunt dapibus sanguinolenta suis :— Therodamanteos ut qui sensere leones,Quique Thoanteae Taurica sacra deae:Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa CharybdisDulichiae pavidos eripuere rati :Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum :Ut Laestrygonias qui subiere manus :Ut quos dux Poenus mersit putealibus undisEt iacto canas pulvere fecit aquas .Sex bis ut Icaridos famulae periere procique,Inque caput domini qui dabat arma procis:Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus,Qui , mirum , victor , cum cecidisset , erat:Ut quos Antaei fortes pressere lacerti :Quosque ferae morti Lemnia turba dedit :Ut qui post longum , sacri monstrator iniqui ,Elicuit pluvias victima caesus aquas :Frater ut Antaei quo sanguine debuit , arasTinxit , et exemplis occidit ipse suis :Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbisImpius humano viscere pavit equos :