Quosque putas fidos , ut Larisaeus AleuasVulnere non fidos experiare tuo .— Utque Milo , sub quo cruciata est Pisa tyranno ,Vivus in occultas praecipiteris aquas .Quaeque in Aphidantum Phylaceia regna tenentemA Iove venerunt , te quoque tela petant .— Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris,Nudus Achillea destituaris humo .Utque vel Eurydamas ter circum busta ThrasylliEst Larisaeis raptus ab hoste rotis,Vel qui , quae fuerat tutatus moenia saepe ,Corpore lustravit non diuturna suo ,Utque novum passa genus Hippomeneide poenaeTractus in Actaea fertur adulter humo,Sic , ubi vita tuos invisa reliquerit artus,Ultores rapiant turpe cadaver equi .Viscera sic aliquis scopulus tua figat , ut olimFixa sub Euboico Graia fuere sinu ;Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor,Sic te mersuras adiuvet ignis aquas .Mens quoque sic furiis vecors agitetur , ut illi,Unum qui toto corpore vulnus habet;Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti,In gemino dispar cui pede cultus erat,Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconumTisamenique patri Callirhoesque viro .Nec tibi contingat matrona pudicior illa,Qua potuit Tydeus erubuisse nuru :Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti,Locris in ancillae dissimulata nece .Tam quoque , di faciant , possis gaudere fideliConiuge , quam Talai Tyndareique gener :Quaeque parare suis letum patruelibus ausaeBelides assidua colla premuntur aqua.Byblidos et Canaces , si cui facis , ardeat igne ,Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.Filia si fuerit , sit quod Pelopea Thyesti,Myrrha suo patri , Nyctimeneque suo .Neve magis pia sit capitique parentis amica,Quam sua vel Pterelae , vel tibi , Nise , fuit :