Nec tibi subsidio praesens sit numen , ut illi ,Cui nil Rhoetei profuit ara Iovis .Utque dedit saltus de summa Thessalus Ossa,Tu quoque saxoso praecipitere iugo .— Aut velut Eurylochi , qui sceptrum cepit ab illo ;Sint artus avidis anguibus esca tui .Vel tua maturet , sicut Minoia fata,Per caput infusae fervidus umor aquae .Utque operum mitis , sed non impune, Prometheus,Aerias volucres compede fixus alas .— Aut velut Etracides, magno ter ab Hercule quintus ,Caesus in inmensum proiciare fretum .Aut ut Amyntiaden , turpi dilectus amoreOderit , et saevo vulneret ense puer .Nec tibi fida magis misceri pocula possint,Quam qui cornigero de Iove natus erat .More vel intereas capti suspensus Achaei,Qui miser aurifera teste pependit aqua .Aut ut Achilliden , cognato nomine clarum ,Opprimat hostili tegula iacta manu .Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,Sparsa per Ambracias quae iacuere vias .Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis ;Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum .Utque nepos dicti nostro modo carmine regis ,Cantharidum sucos dante parente bibas .Aut pia te caeso dicatur adultera , sicutQua cecidit Leucon vindice , dicta pia est .Inque pyram tecum carissima corpora mittas,Quem finem vitae Sardanapallus habet.Utque Iovis Libyci templum violare parantes,Acta noto vultus condat harena tuos .Utque necatorum Darei fraude secundi ,Sic tua subsidens devoret ora cinis .Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto,Sit frigus mortis causa famesque tuae .Aut ut Atarnites , insutus pelle iuvenciTurpiter ad dominum praeda ferare tuum .Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,Qui datus est leto coniugis ense suae .