Dixerat . at Clotho iussit promissa valere ,Nevit et infesta stamina pulla manu ;Et ne longa suo praesagia diceret ore ,Fata canet vales qui tua, dixit erit.Ille ego sum vates . ex me tua vulnera disces,Dent modo di vires in mea verba suas,Carminibusque meis accedant pondera rerum ,Quae rata per luctus experiare tuos.Neve sine exemplis aevi cruciere prioris,Sint tua Troianis non leviora malis .Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,Tanta venenato vulnera crure geras .Nec levius doleas , quam qui bibit ubera cervae,Armatique tulit vulnus , inermis opem .Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva,Exitio facies cui sua paene fuit.Id, quod Amyntorides, videas, trepidumque ministroPraetemptes baculo luminis orbus iter .Nec plus aspicias , quam quem sua filia rexit,Expertus scelus est cuius uterque parens:Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosaSumptus , Apollinea clarus in arte senex :Qualis et ille fuit , quo praecipiente columbaEst data Palladiae praevia duxque rati :Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,Inferias nato quos dedit orba parens :Pastor ut Aetnaeus , cui casus ante futurosTelemus Eurymides vaticinatus erat :Ut duo Phinidae , quibus idem lumen ademit,Qui dedit : ut Thamyrae Demodocique caput .Sic aliquis tua membra secet , Saturnus ut illasSubsecuit partes , unde creatus erat .Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis,Quam cui sunt subitae frater et uxor aves ;Sollertique viro , lacerae quem fracta tenentemMembra ratis Semeles est miserata soror .Vel tua , ne poenae genus hoc cognoverit unus,Viscera diversis scissa ferantur equis :Vel quae qui redemi Romano turpe putavit,A duce Puniceo pertulit , ipse feras .