ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,iudicis argutum quae non formidat acumen;haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.o maior iuvenum, quamvis et voce paternafingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictumtolle memor, certis medium et tolerabile rebusrecte concedi: consultus iuris et actorcausarum mediocris abest virtute disertiMessallae nec scit quantum Cascellius Aulus,sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetisnon homines, non Di, non concessere columnae.ut gratas inter mensas symphonia discorset crassum unguentum et Sardo cum melle papaveroffendunt, poterat duci quia cena sine istis:sic animis natum inventumque poema iuvandis,si paulum summo decessit, vergit ad imum.ludere qui nescit, campestribus abstinet armisindoctusque pilae discive trochive quiescit,ne spissae risum tollant inpune coronae:qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?liber et ingenuus, praesertim census equestremsummam nummorum vitioque remotus ab omni.tu nihil invita dices faciesve Minerva:id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olimscripseris, in Meti descendat iudicis auriset patris et nostras nonumque prematur in annummembranis intus positis: delere licebit,quod non edideris, nescit vox missa reverti.silvestris homines sacer interpresque Deorumcaedibus et victu foedo deterruit Orpheus,dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,saxa movere sono testudinis et prece blandaducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,publica privatis secernere, sacra profanis,concubitu prohibere vago, dare iura maritis,oppida moliri, leges incidere ligno.sic honor et nomen divinis vatibus atque