valdius oblectat populum meliusque moraturquam versus inopes rerum nugaeque canorae.Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundoMusa loqui, praeter laudem nullius avaris.Romani pueri longis rationibus assemdiscunt in partis centum diducere. 'dicatfilius Albini: si de quincunce remota estuncia, quid superat? poteras dixisse.' 'triens.' 'eu,rem poteris servare tuam. redit uncia, quid fit?''semis.' an, haec animos aerugo et cura peculicum semel imbuerit, speremus carmina fingiposse linenda cedro et levi servanda cupresso?aut prodesse volunt aut delectare poetaeaut simul et iucunda et idonea dicere vitae.quidquid praecipies, esto brevis, ut cito dictapercipiant animi dociles teneantque fideles:omne supervacuum pleno de pectore manat.ficta voluptatis causa sint proxima veris:ne quodcumque volet poscat sibi fabula credineu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.centuriae seniorum agitant expertia frugis,celsi praetereunt austera poemata Rhamnes:omne tulit punctum, qui miscuit utile dulcilectorem delectando pariterque monendo.hic meret aera liber Sosiis, hic et mare transitet longum noto scriptori prorogat aevum.sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus:nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens,poscentique gravem persaepe remittit acutum,nec semper feriet quodcumque minabitur arcus.verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucisoffendar maculis, quas aut incuria fuditaut humana parum cavit natura. quid ergo est?ut scriptor si peccat idem librarius usque,quamvis est monitus, venia caret, et citharoedusridetur, chorda qui semper oberrat eadem,sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille,quem bis terve bonum cum risu miror; et idemindignor, quandoque bonus dormitat Homerus;verum operi longo fas est obrepere somnum.