Humano capiti cervicem pictor equinamiungere si velit, et varias inducere plumas,undique conlatis membris, ut turpiter atrumdesinat in piscem mulier formosa superne,spectatum admissi risum teneatis, amici?credite, Pisones, isti tabulae fore librumpersimilem, cuius, velut aegri somnia, vanaefingentur species, ut nec pes nec caput unireddatur formae. 'pictoribus atque poetisquidlibet audendi semper fuit aequa potestas.'scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;sed non ut placidis coeant inmitia, non utserpentes avibus geminentur, tigribus agni.inceptis gravibus plerumque et magna professispurpureus, late qui splendeat, unus et alteradsuitur pannus, cum lucus et ara Dianaeet properantis aquae per amoenos ambitus agrosaut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressumscis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspesnavibus, aere dato qui pingitur? amphora coepitinstitui: currente rota cur urceus exit?denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum.maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,decipimur specie recti: brevis esse laboro,obscurus fio; sectantem levia nervideficiunt animique; professus grandia turget;serpit humi tutus nimium timidusque procellae:qui variare cupit rem prodigialiter unam,delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.Aemilium circa ludum faber imus et unguisexprimet et mollis imitabitur aere capillos,infelix operis summa, quia ponere totumnesciet: hunc ego me, si quid componere curem,non magis esse velim quam naso vivere pravo,spectandum nigris oculis nigroque capillo.sumite materiam vestris, qui scribitis, aequamviribus et versate diu, quid ferre recusent,quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,