carminibus venit. post hos insignis HomerusTyrtaeusque mares animos in Martia bellaversibus exacuit; dictae per carmina sorteset vitae monstrata via est et gratia regumPieriis temptata modis ludusque repertuset longorum operum finis: ne forte pudorisit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.natura fieret laudabile carmen an arte,quaesitum est: ego nec studium sine divite venanec rude quid prosit video ingenium: alterius sicaltera poscit opem res et coniurat amice.qui studet optatam cursu contingere metam,multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,abstinuit venere et vino; qui Pythia cantattibicen, didicit prius extimuitque magistrum.nunc satis est dixisse 'ego mira poemata pango;occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui estet quod non didici sane nescire fateri'.ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,adsentatores iubet ad lucrum ire poetadives agris, dives positis in fenore nummis.si vero est, unctum qui recte ponere possitet spondere levi pro paupere et eripere artislitibus inplicitum, mirabor, si sciet inter-noscere mendacem verumque beatus amicum.tu seu donaris seu quid donare voles cui,nolito ad versus tibi factos ducere plenumlaetitiae; clamabit enim 'pulchre! bene! recte!'pallescet, super his etiam stillabit amicisex oculis rorem, saliet, tundet pede terram.ut, qui conducti plorant in funere, dicuntet faciunt prope plura dolentibus ex animo, sicderisor vero plus laudatore movetur.reges dicuntur multis urgere culilliset torquere mero, quem perspexisse laborentan sit amicitia dignus; si carmina condes,numquam te fallent animi sub vulpe latentes.Quintilio siquid recitares, 'corrige sodeshoc' aiebat 'et hoc'. mulius te posse negaresbis terque expertum frustra: delere iubebat