successit vetus his comoedia, non sine multalaude; sed in vitium libertas excidit et vimdignam lege regi: lex est accepta chorusqueturpiter obticuit sublato iure nocendi.nil intemptatum nostri liquere poetaenec minimum meruere decus vestigia Graecaausi deserere et celebrare domestica factavel qui praetextas vel qui docuere togatas.nec virtute foret clarisve potentius armisquam lingua Latium, si non offenderet unumquemque poetarum limae labor et mora. vos, oPompilius sanguis, carmen reprehendite, quod nonmulta dies et multa litura coercuit atquepraesectum deciens non castigavit ad unguem.ingenium misera quia fortunatius artecredit et excludit sanos Helicone poetasDemocritus, bona pars non unguis ponere curat,non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.nanciscetur enim pretium nomenque poetae,si tribus Anticyris caput insanabile numquamtonsori Licino conmiserit. o ego laevus,qui purgor bilem sub verni temporis horam.non alius faceret meliora poemata; verumnil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutumreddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi;munus et officium, nil scribens ipse, docebo,unde parentur opes, quid alat formetque poetam,quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error.scribendi recte sapere est et principium et fons.rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartaeverbaque provisam rem non invita sequentur.qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis,quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes,quod sit conscripti, quod iudicis officium, quaepartes in bellum missi ducis, ille profectoreddere personae scit convenientia cuique.respicere exemplar vitae morumque iubebodoctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.interdum speciosa locis morataque rectefabula nullius veneris, sine pondere et arte,