ita ut si prolixiori sui temporis res fuisset persecutus narratione, primum scriptoris officium minime observasse diceretur: cum, ut ait Plinius alter1), titulum suum legere debeat, atque identidem interrogare se quid coeperit scribere, scireque si materiae immoratur non esse longum; longissimum si aliquid accersit atque attrahit. Atque ex hacce virorum eruditorum varia de Zonarae Annalibus sententia patet quam infausta sit eorum sors qui aliquid scribere aggrediuntur, cum quibusvis ac fere iniquis hominum iudiciis et censurae ingenii foretus exponunt. Caeterum in Annalium decursu occasionem interdum captat Zonaras Graecorum suae aetatis mores vellicandi, veluti cum virorum ecclesiasticorum simoniam carpit, comatos et cincinnatos Palatinos perstringit2), et Imperatores, quod abdicato patrio vestitu barbaricum amplecterentur3). Denique in ipsos adhuc Augustos ac eorum in rebus administrandis publicis tyrannidem gravius invehitur. Nam ut Valentis mathematici4) de urbis Constantinopolitanae duratione editum sub Constantio Magno natalitium thema quodammodo tueatur, ne omnino falsum putetur, quam annos 696 duraturam praedixerat, iam olim cum scribebat Zonaras elapsos, subdit aut falsam existimandam Valentis praedictionem, aut annos illos intelligendos esse quibus instituta rei publicae ac status conservabantur, dum suus honor erat senatui, dum cives sub legitima imperii potestate florebant, non autem cum minifesta vigebat tyrannis dominorum publica sibi pro privatis vendicantium et ad suas voluptates conferentium, easque parum honestas, cum publica quibusvis donarent, nec pastorum instar subditos tractarent, nec lana supervacua detonsa, sed praedonum more oves mactando, ad medullas ipsas exsugerent. Chronici titulum huicce Zonarae historiae alscripsimus, quemadmodum Wolfius.Nam et ita laudatur a Michaele Glyca in Annalibus 1): ὁ Ζωναρᾶς ἐν τῷ χρονικῷ συντάγματι, et in altero e codicibus Regiis, in quo secunda duntaxat pars continetur, haec verba in fronte leguntur: τὸ παρὸν βιβλίον χρονογράφος ὀνομάζεται. Verum in codice Viennensi, quo usus est Wolfius, alia habetur epigraphe, hisce videlicet vocibus concepta: Ἐπιτομὴ ἱστοριῶν συλλεγεῖσα καὶ συγγραφεῖσα πάρα του σοφωτάτου μοναχοῦ τοῦ Ζωναρᾶ τοῦ γεγονότος μεγάλου δρουγγαρίου τῆς βίγλας καὶ πρωτοασηκρῆτις2). Et sane compendium historiae scribere se profitetur ipse Zonaras: ἐμοὶ δ᾿ ἐπιτομὴν ἱστορίας πεποιημένῳ οὐκ ἐπέοικε τὴν πραγματείαν θέσθαι πολύστιχον βία 3) Universum vero opus duas in partes distribuit: ac in priori quidem Historiae, quam vulgo sanctam vocant, ex sacris libris et ex Iosephi Archaeologia compendium complexus, tum res Graecorum veterum tangit, ac Romanorum deinde ad ea usque tempora historiam perducit, quibus respublica in unius administrationem seu monarchiam delapsa est. Alteram autem a triumviratu orditur, ac recensitis singulorum imperatorum gestis usque ad Alexii Comneni exitum persequitur, id est ad saeculum, quo ipse vixit, undecimum. Non solum enim loannis Comneni imperatoris Alexii filii meminit, sed et Manuele loannis filio imperante vixisse infra docemus. Caeterum haec Annalium Zonarae partitio non ex ipsa modo praefatione percipitur, sed praesertim ex verbis quibus pars prior clauditur4), atque adeo ex alterius inscriptione, quae in scriptis codicibus haec verba praefert: Ἀρχὴ τῆς περὶ τῶν αὐτοκρατόρων ἱστορίας· quibus quidem vociubus in altero ex Regiiss istae, charactere licet paulo recentiori, praefiguntur: Ἱστορίας Ζωναρᾶ τόμος δεύτερος καὶ τελευταῖος.sed praesertim alter ex Regiis, qui secundam duntaxat partem Annalium Zonarae complectitur, in primis contextus lineis hanc partitionem prorsus adstruit, in quo scriptor ita hanc orditur: Ἐξ ἀρχῆς μευ οὑν, ὡς ἐν τῇ προτέρᾳ βίβλῳ μοι προϊστόρηται, βασιλεῦσιν ἡ τῶν Ῥωμαίων etc. ubi codex alius Regius et Colberteus praeter editionem Wolfianam haec tantum habent: Ἐξ ἀρχῆς μὲν οὖν, ὡς ἱστόρηται, etc. Sed et in eiusdem codicis Regii initio haec leguntur: Ἐν προτέρᾳ βίβλῳ περιέχει τὰ Ἑβραϊκὰ καὶ τὰ περὶ Ῥωμαίων Ὑπάτων, τό δὲ τὰς τῶν αὐτοκρατόρων ἱστορίας. Quin etiam Wolfianos codices hanc Annalium Zonarae partitionem praetulisse arguit quod in fronte Zonaraei codicis a se Constantinopoli empti praefixit Ioannes Dernschwamus, et ex eo descripsit in sua Praefatione Wolfius. Ex quibus abunde colligitur hosce Annales in duos duntaxat tomos a Zonara fuisse dispertitos, non vero in tres, ut illos divisit idem Wolfius: quorum prior de rebus ludaicis ab initio mundi usque ad Hierosolymitanum excidium, alter historiam Romanam ab urbe condita usque ad Constantinum Magnum breviter complectitur, in qua tum Dionem, ut diximus, tum etiam Eutropii interpretem Paeanium, quem ad verbum saepenumero exscribit, ut obserbvatum a Scaligero1), praesertim sequitur2). Tertius denique imperatorum res gestas a Constantino Magno usque ad obitum Alexii Comneni tractat. Falsum tamen constat Dernschwamum, cum dixit priorem Annalium Zonarae partem in Hierosolymorum excidium desinere. Licet porro Wolfii divisio tolerari quodammodo possit, ut quae sacram historiamm a Romanae reipublicae, rursum paganorum a Christianorum imperatorum historia.