distinguat, cum ipsius Zonarae divisioni contraria sit, satius duximus ex virorum eruditorum consilio universum hoc Annalium opus in libros 18 partiti, libros vero in sectiones, sumere ne lector iuge paveret opus. Nam ut intervalla viae fessis praestare videtur qui notat inscriptus milia crebra lapis3), ita librorum divisiones a continua lectionis assiduitate lectoris animum relaxant, cum habet ubi longo quasi itinere defatigatus consistat: praesertim etiam cum nihil auctori detrahant nec scriptionis seriem abrumpant. Adde quod id partitionis genus ad locos ex scriptoribus laudatos statim reperiendos multum conducat: unde inductum illud fere ab eruditioribus in quibusvis exemplaribus, quae continua serie absque libris vel absque capitibus describuntur. Quod quidem ita in Zonara confecimus, ut alteram partem Wolfianam a 7, tertiam vero a 13 libro, ut partem Annalium alteram secundum auctoris receptam divisionem a libro 10 auspicemur. — Caeterum non una est in mss. codicibus Zonarae Annalium descriptionis ratio, seu rerum in iis pertractarum speclentur argumenta, quae in quibusdam ex iis in marginibus, seu qui interdum, cum nova inchoatur materia, in ipso nontextu tituli apponuntur. Ac certe quoad notas istas marginales, non semper etiam eaedem in omnibus exemplaribs in quibus habentur, nec simili dictione exaratae. In quibusdam praeterea interdum plures ac crebriores quam in aliis, in quibusdam per intervalla longiuscula breviores occurrunt. in aliis denique ac antiquioribus codicibus nullae fere semper habentur.Scribit Leo Allatius in Diatriba de Georgiis, ubi de Cedreno agit21), exstare in bibliotheca Sfortiana codicem ingentem Georgii Scylitzae nomen praeferentem, licet unicos duntaxat Zonarae contineat: sed et inter codices Palatinos Romam advectos se vidisse eiusdem Zonarae historiam principio mutilam, a monarchia Romanorum incipientem, in qua, etsi notis ab historia diversis, praefixum est Γεωργίου τοῦ Σκυλίτζη. Quae quidem differt, inquit, ab edito Zonara, quod in capita divisa ubique summaria capitum exhibeat. ‘An ’ subdit idem Allatius ‘auctor Scylitzes iste? an propterea vel fraude sua vel exscriptorum oscitantia historiae auctor ’ seu fingitur? Unde prorsus licet coniicere haecce rerum argumenta non esse ipsius Zonarae, tum ex eo etiam quod diversis saepe concepta verbis legantur, tum quod, ut attigi, varie marginibus codicum, alibi scilicet rarius, alibi singulis ferme periodis appingantur. Quod quam inutile sit vel ex eo patet quod longe satius est quae in contextu breviter descripta habentur legere, quam in argumentis, cum totidem fere semper verbis constent. Ea qualiacunque sunt et cuiusmodi in suis codicibus invenerat Hieronymus Wolfius, in interiorem editionis suae marginem seu ad Graecam columnam edi curavit, et cum non tanti viderentur, eorum omisit interpretationem, notis aliis brevioribus Latinis ad alteram columnam pariter adscriptis, quae subinde de rerum argumentis lectorem admonerent. Harum plerasque in hac Regia edi curavimus, aliis certis ex causis reiectis, tum etiam ne, si crebrioribus eiusmodi argumentis fuscarentur libri margines, editionis prorsus Regiae venustas ac maiestas commacularetur.Atque id quidem causae fuit, ut Graeca ista argumenta in interiores margines reiicere, quod fecerat Wolfius visum non fuerit, tum quod illae in editionibus Regiis vulge hasce notas bactenus non admiserint, tum etiam quod eo sun inutiles, quod appositae latinae idem prorsus efficiant. Ne tamen Graecis argumentis fraudare lectorem videamur, ea rursum hic recudimus, aliquot in locis ex mss. codicibus auctiora, eaque secundum librorum et sectionum numeros digesta, ita ut rerum a Zonara in Annalibus descriptarum elenchi seu summarii vicem praestare possint. Quid porro postremae huic ac Regiae prorsus Ioannis Zonarae Annalium editioni accesserit, lectorem interest edocere. Graeca contulimus, maxime in locis qui dubietatem quandam praeferebant, cum quattuor codicibus Regiis et uno colberteo. Regiorum duo1) integros Annales complectuntur, praeterquam quod horum alter 2) duobus foliis initio mntilus est: tertius3) secundam Annalium partem: quartus 4) demum, isque recentiori descriptus manu, eosdem Annales ab imperio Diocletiani ad Alexium continet. Codex Colberteus 5) sat bonae notae, paucis etiam paginis initio mutilus, desinit in huiusce editionis sectionem 34 libri 12, in Maximini scilicet et Licinii imperium. Varias ex hisce codicibus excerptas lectioness in Notas subinde retulimus, nonnullis quae extra controversiam videbantur in contextum ipsum immissis1). — Annalibus denique Annotationes nostras subiecimus, [quibus etiam wolfii nonnullas immiscuit Ducangius.