mens, ante sui praesaga mali:instat nautis fera tempestas,cum sine vento tranquilla tument.Quos tibi luctus quosve tumultusfingis, demens? credula praestapectora fratri: iam, quicquid id est,vel sine causa vel sero times.Nolo infelix, sed vagus intraterror oberrat, subitos funduntoculi fletus, nec causa subest,dolor an metus est?an habet lacrimas magna voluptas?Festum diem, germane, consensu paricelebremus: hic est, sceptra qui firmet measolidamque pacis alliget certae fidem.Satias dapis me nec minus Bacchi tenet,augere cumulus hic voluptatem potest,si cum meis gaudere felici datur.Hic esse natos crede in amplexu patris,hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuaetibi subtrahetur. ora quae exoptas dabototumque turba iam sua implebo patrem,satiaberis, ne metue. nunc mixti meisiucunda mensae sacra iuvenilis colunt;sed accientur. poculum infuso capegentile Baccho,Capio fraternae dapisdonum, paternis vina libentur deis.tunc hauriantur. sed quid hoc? nolunt manusparere, crescit pondus et dextram gravat;admotus ipsis Bacchus a labris fugitcircaque rictus ore decepto fluitet ipsa trepido mensa subsiluit solo.vix lucet ignis; ipse quin aether gravisinter diem noctemque desertus stupet,quid hoc? magis magisque concussi labantconvexa caeli; spissior densis coitcaligo tenebris noxque se in noctem abdidit;fugit omne sidus, quicquid est, fratri precorgnatisque parcat, omnis in vile hoc caput