Quis inferorum sede ab infausta extrahitavido fugaces ore captantem cibos,quis male deorum Tantalo visas domosostendit iterum? peius inventum est sitiarente in undis aliquid et peius famehiante semper? Sisyphi numquid lapisgestandus umeris lubricus nostris venitaut membra celeri differens cursu rota,aut poena Tityi qui specu vasto patensvisceribus atras pascit effossis aveset nocte reparans quicquid amisit dieplenum recenti pabulum monstro iacet?in quod malum transcribor? o quisquis novasupplicia functis durus umbrarum arbiterdisponis, addi si quid ad poenas potestquod ipse custos carceris diri horreat,quod maestus Acheron paveat, ad cuius metumnos quoque tremamus, quaere: iam nostra subite stirpe turba quae suum vincat genusac me innocentem faciat et inausa audeat.regione quicquid impia cessat locicomplebo— numquam stante Pelopea domoMinos vacabit.Perge, detestabilisumbra, et penates impios furiis age.certetur omni scelere et alterna vicestringatur ensis; ne sit irarum moduspudorve, mentes caecus instiget furor,rabies parentum duret et longum nefaseat in nepotes; nec vacet cuiquam vetusodisse crimen: semper oriatur novum,nec unum in uno, dumque punitur scelus,crescat, superbis fratribus regna excidantrepetantque profugos; dubia violentae domusfortuna reges inter incertos labet:miser ex potente fiat, ex misero potensfluctuque regnum casus assiduo ferat,ob scelera pulsi, cum dabit patriam deusin scelera redeant, sintque tam invisi omnibus,quam sibi; nihil sit ira quod vetitum putet: