o nos dura sorte creatos,seu perdidimus solem miseri,sive expulimus!abeant questus, discedo, timor:vitae est avidus quisquis non vultmundo secum pereunte mori.Aequalis astris gradior et cunctos superaltum superbo vertice attingens polum.nunc decora regni teneo, nunc solium patris,dimitto superos: summa votorum attigi,bene est, abunde est. iam sat est etiam mihi.sed cur satis sit? pergam et impleto patrefunere suorum, ne quid obstaret pudor,dies recessit: perge dum caelum vacat,utinam quidem tenere fugientes deospossem et coaetos trahere, ut ultricem dapemomnes viderent— quod sat est, videat pater.etiam die nolente discutiam tibitenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.nimis diu conviva securo iaceshilarique vultu, iam satis mensis datum estsatisque Baccho: sobrio tanta ad malaopus est Thyeste. turba familiaris, forestempli relaxa, festa patefiat domus.libet videre, capita natorum intuensquos det colores, verba quae primus doloreffundat aut ut spiritu expulso stupenscorpus rigescat. fructus hic operis mei est.miserum videre nolo, sed dum fit miser.aperta multa tecta conlucent face.resupinus ipse purpurae atque auro incubat,vino gravatum fulciens laeva caput.eructat. o me caelitum excelsissimum,regumque regem! vota transcendi mea.satur est, capaci ducit argento merum—ne parce potu: restat etiamnunc cruortot hostiarum; veteris hunc Bacchi colorabscondet— hoc, hoc mensa cludatur scyphomixtum suorum sanguinem genitor bibat:meum bibisset. ecce, iam cantus ciet