umeros patentis et lacertorum. moras,denudat artus durus atque ossa amputat;tantum ora servat et datas fidei manus.haec veribus' haerent viscera et lentis datastillant caminis, illa flammatus latexquerente aeno iactat, impositas dapestransiluit ignis inque trepidantes focosbis ter regestus et pati iussus moraminvitus ardet, stridet in veribus iecur;nec facile dicam, corpora an flammae magisgemuere. piceos ignis in fumos abit;et ipse fumus, tristis ac nebula gravis,non rectus exit seque in excelsum levat:ipsos penates nube deformi obsidet.O Phoebe patiens, fugeris retro licetmedioque ruptum merseris caelo diem.sero occidisti. lancinat gnatos paterartusque mandit ore funesto suos;nitet fluente madidus unguento comamgravisque vino; saepe praeclusae cibumtenuere fauces— in malis unum hoc tuisbonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.sed et hoc peribit, verterit currus licetsibi ipse Titan obvium ducens itertenebrisque facinus obruat tetrum novisnox missa ab ortu tempore alieno gravis,tamen videndum est. tota patefient mala.Quo terrarum superumque parem,cuius ad ortus noctis opacaedecus omne fugit, quo vertis itermedioque diem perdis Olympo?cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?nondum serae nuntius horaenocturna vocat lumina Vesper;nondum Hesperiae flexura rotaeiubet emeritos solvere currus;nondum in noctem vergente dietertia misit bucina signum:stupet ad subitae tempora cenaenondum fessis bubus arator,