tunc ille ad aras Plisthenem saevus trahitadicitque fratri; colla percussa amputat;cervice caesa truncus in pronum ruit,querulum cucurrit murmure incerto caput.Quid deinde gemina caede perfunctus facit?puerone parcit an scelus sceleri ingerit?Silva iubatus qualis Armenia leoin caede multa victor armento incubat(cruore rictus madidus et pulsa famenon ponit iras: hinc et hinc tauros premensvitulis minatur dente iam lasso piger),non aliter Atreus saevit atque ira tumet,ferrumque gemina caede perfusum tenens,oblitus in quem fureret, infesta manuexegit ultra corpus— ut pueri statimpectore receptus ensis in tergo extitit;cadit ille et aras sanguine extinguens suoper utrumque vulnus moritur.O saevum scelus!Exhorruistis? hactenus si stat nefas,pius est.An ultra maius aut atrociusnatura recipit?Sceleris hunc finem putas?gradus est.Quid ultra potuit? obiecit ferislanianda forsan corpora atque igne arcuit?Vtinam arcuisset! ne tegat functos humusnec solvat ignis! avibus epulandos licetferisque triste pabulum saevis trahat—votum est sub hoc quod esse supplicium solet:pater insepultos spectet! o nullo sceluscredibile in aevo quodque posteritas neget—erepta vivis exta pectoribus tremuntspirantque venae corque adhuc pavidum salit;at ille libras tractat ac fata inspicitet adhuc calentes viscerum venas notat.postquam hostiae placuere, securus vacatiam fratris epulis: ipse divisum secatin membra corpus, amputat trunco tenus