revolvor: animus haeret ac retro cupitcorpus referre, moveo nolentem gradum.Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupetvultumque versat seque in incerto tenet.Quid, anime, pendes quidve consilium diutam facile torques? rebus incertissimis,fratri atque regno, credis ac metuis malaiam victa, iam mansueta et aerumnas fugisbene collocatas? esse iam miserum iuvat,reflecte gressum, dum licet, teque eripe.T AN T. Quae causa cogit, genitor, a patria gradumreferre visa? cur bonis tantis sinumsubducis? ira frater abiecta reditpartemque regni reddit et lacerae domuscomponit artus teque restituit tibi.Causam timoris ipse quam ignoro exigis.nihil timendum video, sed timeo tamen.placet ire, pigris membra sed genibus labantalioque quam quo nitor abductus feror,sic concitatam remige et velo ratemaestus resistens remigi et velo refert.Evince quicquid obstat et mentem impeditreducemque quanta praemia expectent vide.pater, potes regnare,Cum possim mori.Summa est potestas—Nulla: si cupias nihil.Gnatis relinques,Non capit regnum duos.Miser esse mavult esse qui felix potest?Mihi crede, falsis magna nominibus placent,frustra timentur dura. dum excelsus steti,numquam pavere destiti atque ipsum meiferrum timere lateris, o quantum bonum estobstare nulli, capere securas dapeshumi iacentem! scelera non intrant casas,totusque mensa capitur angusta cibus;venenum in auro bibitur— expertus loquor:malam bonae praeferre fortunam licet.non vertice alti montis impositam domum