Seres vellere nobiles:nil ullis opus est equis,nil armis et inertibustelis quae procul ingeritParthus, cum simulat fugas,admotis nihil est opusurbes sternere machinis,longe saxa rotantibus.mens regnum bona possidet.rex est qui metuit nihil,rex est qui cupiet nihil.hoc regnum sibi quisque dat.Stet quicumque volet potensaulae culmine lubrico:me dulcis saturet quies;obscuro positus locoleni perfruar otio,nullis nota Quiritibusaetas per tacitum fluat.sic cum transierint meinullo cum strepitu dies.plebeius moriar senex.illi mors gravis incubatqui, notus nimis omnibus,ignotus moritur sibi.Optata patriae tecta et Argolicas opesmiserisque summum ac maxime exulibus bonum,tractum soli natalis et patrios deos(si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacrasturres, labore maius humano decus,celebrata iuveni stadia, per quae nobilispalmam paterno non semel curru tuli.occurret Argos, populus occurret frequens—sed nempe et Atreus. repete silvestres fugassaltusque densos potius et mixtam ferissimilemque vitam; clarus hic regni nitorfulgore non est quod oculos falso auferat:cum quod datur spectabis, et dantem aspice.modo inter illa, quae putant cuncti aspera,fortis fui laetusque; nunc contra in metus