numquid secundis patitur in rebus modum,fessis quietem? novi ego ingenium viriindocile: flecti non potest— frangi potest.proinde antequam se firmat aut vires parat,petatur ultro, ne quiescentem petat.aut perdet aut peribit: in medio est scelus spositum occupanti.Fama te populi nihiladversa terret?Maximum hoc regni bonum est,quod facta domini cogitur populus suitam ferre quam laudare.Quos cogit metuslaudare, eosdem reddit inimicos metus,at qui favoris gloriam veri petit,animo magis quam. voce laudari volet.Laus vera et humili saepe contingit viro,non nisi potenti falsa, quod nolunt velint.Rex velit honesta: nemo non eadem volet.Vbicumque tantum honesta dominanti licent,precario regnatur.Vbi non est pudornec cura iuris sanctitas pietas fides,instabile regnum est.Sanctitas pietas fidesprivata bona sunt, qua iuvat reges eant.Nefas nocere vel malo fratri puta.Fas est in illo quicquid in fratre est nefas.quid enim reliquit crimine intactum aut ubisceleri pepercit? coniugem stupro abstulitregnumque furto: specimen antiquum imperifraude est adeptus, fraude turbavit domum,est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,arcanus aries, ductor opulenti gregis,huius per omne corpus effuso comadependet auro, cuius e tergo noviaurata reges sceptra Tantalici gerunt;possessor huius regnat, hunc tantae domusfortuna sequitur, tuta seposita sacerin parte carpit prata, quae cludit lapis