(tibi sum relictus, sola tu miserum vides,tu quoque sine astris), vota non faciam improba,pro me nihil precabor— et quid iam potestpro me esse? vobis vota prospicient mea.tu, summe caeli rector, aetheriae potensdominator aulae, nubibus totum horridisconvolve mundum, bella ventorum undiquecommitte et omni parte violentum intona,manuque non qua tecta et immeritas domostelo petis minore, sed qua montiumtergemina moles cecidit et qui montibusstabant pares Gigantes, hac arma expediignesque torque, vindica amissum diem,iaculare flammas, lumen ereptum polofulminibus exple. causa, ne dubites diu,utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:me pete, trisulco flammeam telo facemper pectus hoc transmitte— si gnatos paterhumare et igni tradere extremo volo,ego sum cremandus. si nihil superos movetnullumque telis impios numen petit,aeterna nox permaneat et tenebris tegatinmensa longis scelera, nil, Titan, queror,si perseveras.Nunc meas laudo manus,nunc parta vera est palma, perdideram scelus,nisi sic doleres. liberos nasci mihinunc credo, castis nunc fidem reddi toris.Quid liberi meruere?Quod fuerant tui.Natos parentiFateor et, quod me iuvat,certos.Piorum praesides testor deos.Quin coniugales?Scelere quis pensat scelus?Scio quid queraris: scelere praerepto doles,nec quod nefandas hauseris angit dapes —quod non parans! fuerat hic animus tibiinstruere similes inscio fratri cibos