Epulatus ipse es impia natos dape.Hoc est deos quod puduit, hoc egit diemaversum in ortus, quas miser voces daboqnestusque quos? quae verba sufficient mihi?abscisa cerno capita et avulsas manuset rupta fractis cruribus vestigia—hoc est quod avidus capere non potuit pater.volvuntur intus viscera et clusum nefassine exitu luctatur et quaerit fugam.da, frater, ensem (sanguinis multum meihabet ille): ferro liberis detur via.negatur ensis? pectora inliso sonentcontusa planctu— sustine, infelix, manum,pareamus umbris, tale quis vidit nefas?quis inhospitalis Caucasi rupem asperamHeniochus habitans quisve Cecropiis metusterris Procrustes? genitor en natos premopremorque natis— sceleris est aliquis modus.Sceleri modus debetur ubi facias scelus,non ubi reponas. hoc quoque exiguum est mihi.ex vulnere ipso sanguinem calidum in tuadefundere ora debui, ut viventiumbiberes cruorem— verba sunt irae datadum propero, ferro vulnera impresso dedi,cecidi ad aras, caede votiva focosplacavi et artus, corpora exanima amputans,in parva carpsi frusta et haec ferventibusdemersi aenis, illa lentis ignibusstillare iussi; membra nervosque abscidiviventibus, gracilique traiectas verumugire fibras vidi et aggessi manumea ipse flammas— omnia haec melius paterfecisse potuit, cecidit in cassum dolor:scidit ore natos impio, sed nesciens,sed nescientes,Clausa litoribus vagisaudite maria, vos quoque audite hoc scelus,quocumque, di, fugistis, audite inferi,audite terrae, Noxque Tartarea graviset atra nube, vocibus nostris vaca