mentitur ista praeferens fraudi deosvates, tibique sceptra despondet mea.Egone ut sororem regia expelli velim?si me fides sacrata cognati larisnon contineret in meo certum statu:tamen ipsa me fortuna terreret nimissollicita semper, liceat hoc tuto tibiexuere pondus nec recedentem opprimat:iam te minore tutior pones loco.Hortaris etiam, sponte deponam ut meatam gravia regna?Suadeam hoc illis ego,in utrumque quis., est liber etiamnum status:tibi iam necesse est ferre fortunam tuam.Certissima est regnare cupienti vialaudare modica et otium ac somnum loqui;ab inquieto saepe simulatur quies.Parumne me tam longa defendit fides?Aditum nocendi perfido praestat fides.Solutus onere regio regni bonisfruor domusque civium coetu viget,nec ulla vicibus surgit alternis diesqua non propinqui munera ad nostros laressceptri redundent; cultus, opulentae dapes,donata multis gratia nostra salus:quid tam beatae desse fortunae rear?Quod dest: secunda non habent umquam modum.Incognita igitur ut nocens causa cadam?Num ratio vobis reddita est vitae meae?num audita causa est nostra Tiresiae? tamensontes videmur, facitis exemplum: sequor.Quid si innocens sum?Dubia pro certis solenttimere reges.Qui pavet vanos metus,veros moretur.Quisquis in culpa fuit,dimissus odit: omne quod dubium est cadat.Sic odia fiunt.Odia qui nimium timet