matris parens? quid ille qui mundum quatitvibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,sator deorum? credis hoc posse effici,inter videntes omnia ut lateas avos?sed ut secundus numinum abscondat favorcoitus nefandos utque contingat stupronegata magnis sceleribus semper fides:quid poena praesens, conscius mentis pavoranimusque culpa plenus et semet timens?scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.compesce amoris impii flammas, precor,nefasque quod non ulla tellus barbaracommisit umquam, non vagi campis Getaenec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;expelle facinus mente castifica horridummemorque matris metue concubitus novos.miscere thalamos patris et gnati apparasuteroque prolem capere confusam impio?perge et nefandis verte naturam ignibus—cur monstra cessant? aula cur fratris vacat?prodigia totiens orbis insueta audiet,natura totiens legibus cedet suis,quotiens amabit Cressa?Quae memoras sciovera esse, nutrix; sed furor cogit sequipeiora, vadit animus in praeceps sciensremeatque frustra sana consilia appetens.sic cum gravatam navita adversa ratempropellit unda, cedit in vanum laboret victa prono puppis aufertur vado.quid ratio possit? vicit ac regnat furorpotensque tota mente dominatur deus.hic volucer omni pollet in- terra impotensipsumque flammis torret indomitis Iovem;Gradivus istas belliger sensit faces,opifex trisulci fulminis sensit deus,et qui furentis semper Aetnaeis iugisversat caminos igne tam parvo calet;ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit,figit sagitta certior missa puer