volitatque caelo pariter et terris gravis.Deum esse amorem turpis et vitio favensfinxit libido, quoque liberior forettitulum furori numinis falsi addidit.natum per omnis scilicet terras vagumErycina mittit, ille per caelum volansproterva tenera tela molitur manuregnumque tantum minimus e superis habet:vana ista demens animus ascivit sibiVenerisque numen finxit atque arcus dei.quisquis secundis rebus exultat nimisfluitque luxu, semper insolita appetit.tunc illa magnae dira fortunae comessubit libido: non placent suetae dapes,non tecta sani moris aut vilis scyphus.cur in penates rarius tenues subithaec delicatae eligens pestis domos?cur sancta parvis habitat in tectis Venusmediumque sanos vulgus affectus tenetet se coercent modica? contra divitesregnoque fulti plura quam fas est petunt?quod non potest vult posse qui nimium potest.quid deceat alto praeditam solio vides:metue ac verere sceptra remeantis viri.Amoris in me maximum regnum putoreditusque nullos metuo: non umquam ampliusconvexa tetigit supera qui mersus semeladiit silentem nocte perpetua domum.Ne crede Diti. clauserit regnum licetcanisque diras Stygius observet fores:solus negatas invenit Theseus vias.Veniam ille amori forsitan nostro dabit.Immitis etiam coniugi castae fuit:experta saevam est barbara Antiope manum.sed posse flecti coniugem iratum puta:quis huius animum flectet intractabilem?exosus omne feminae nomen fugit,immitis annos caelibi vitae dicat,conubia vitat: genus Amazonium scias.Hunc in nivosi collis haerentem iugis,