et cuncta quatiam.Recipe turbatum malis.era, pectus, animum mitiga.Sola est quies,mecum ruina cuncta si video obruta:mecum omnia abeant. trahere, cum pereas, libet.Quam multa sint timenda, si perstas, vide:nemo potentes aggredi tutus potest.O dura fata semper et sortem asperam,cum saevit et cum parcit ex aequo malam!remedia quotiens invenit nobis deuspericulis peiora: si vellem fidempraestare meritis coniugis, leto fuitcaput offerendum; si mori nollem, fidemisero carendum, non timor vicit fidem,sed trepida pietas: quippe sequeretur necemproles parentum, sancta si caelum incolisIustitia, numen invoco ac testor tuum:nati patrem vicere. quin ipsam quoque,etsi ferox est corde nec patiens iugi,consulere natis malle quam thalamis reor.constituit animus precibus iratam aggredi.atque ecce, viso memet exiluit, furit,fert odia prae se: totus in vultu est dolor.Fugimus, Iason: fugimus— hoc non est novum,mutare sedes; causa fugiendi nova est:pro te solebam fugere, discedo exeo,penatibus profugere quam cogis tuis:at quo remittas? Phasin et Colchos petampatriumque regnum quaeque fraternus cruorperfudit arva? quas peti terras iubes?quae maria monstras? Pontici fauces fretiper quas revexi nobilem regum manum 455adulterum secuta per Symplegadas?parvamne lolcon, Thessala an Tempe petam?quascumque aperui tibi vias, clausi mihi—quo me remittis? exuli exilium imperasnec das. eatur. regius iussit gener:nihil recuso, dira supplicia ingere:merui cruentis paelicem poenis premat