palluit audax Tiphys et omneslabente manu misit habenas,Orpbeus tacuit torpente lyraipsaque vocem perdidit Argo.quid cum Siculi virgo Pelori,rabidos utero succincta canes,omnis pariter solvit hiatus? 'quis non totos horruit artustotiens uno latrante malo?quid cum Ausonium dirae pestesvoce canora mare mulcerent.cum Pieria resonans citharaThracius Orpheussolitam cantu retinere ratespaene coegit Sirena sequi?quod fuit huius pretium cursus?aurea pellismaiusque mari Medea malum,merces prima digna carina.Nunc iam cessit pontus et omnespatitur leges: non Palladiacompacta manu regum referensinclita remos quaeritur Argo—quaelibet altum cumba pererrat;terminus omnis motus et urbesmuros terra posuere nova,nil qua fuerat sede reliquitpervius orbis:Indus gelidum potat Araxen,Albin Persae Rhenumque bibunt.venient annis saecula seris,quibus Oceanus vincula rerumlaxet et ingens pateat tellusTethysque novos detegat orbesnec sit terris ultima Thule.Alumna, celerem quo rapis tectis pedem?resiste et iras comprime ac retine impetum.Incerta qualis entheos gressus tulitcum iam recepto maenas insanit deoPindi nivalis vertice aut Nysae iugis,