inter vitae mortisque viasnimium gracili limite ducto.Candida nostri saecula patresvidere, procul fraude remota.sua quisque piger litora tangenspatrioque senex factus in arvo,parvo dives, nisi quas tuleratnatale solum, non norat opes:nondum quisquam sidera norat.stellisque quibus pingitur aethernon erat usus. nondum pluviasHyadas poterat vitare ratis.non Oleniae lumina caprae,nec quae sequitur flectitque senexAttica tardus plaustra Bootes,nondum Boreas,nondum Zephyrus nomen habebant.Ausus Tiphys pandere vastocarbasa pontolegesque novas scribere ventis:nunc lina sinu tendere toto,nunc prolato pede transversoscaptare notos, nunc antemnasmedio tutas ponere malo,nunc in summo religare loco,cum iam totos avidus nimiumnavita flatus optat et altorubicunda tremunt sipara velo.b«ne dissaepti foedera munditraxit in unum Thessala pinusiussitque pati verbera pontum,partemque metus fieri nostrimare sepositum.dedit illa graves improba poenasper tam longos ducta timores,cum duo montes, claustra profundi,hinc atque illinc subito impulsuvelut aetherio gemerent sonitu,nubesque ipsasmare deprensum spargeret austris.