Et quas reperiet, ut velit, clades deus?Stygis profundae claustra et obscuri specuslaxantur et, ne desit e versis metus,hostes ab imo conditi Dite exeunt—solisne retro pervium est Danais iter?certe aequa mors est— turbat atque agitat Phrygascommunis iste terror, hic proprie meumexterret animum, noctis horrendae sopor.Quae visa portas? effer in medium metus.Partes fere nox alma transierat duasclarumque septem verterant stellae iugum;ignota tandem venit afflictae quiesbrevisque fessis somnus obrepsit genis,si somnus ille est mentis attonitae stupor:cum subito nostros Hector ante oculos stetit,non qualis ultro bella in Argivos ferensGraias petebat facibus Idaeis rates,nec caede multa qualis in Danaos furensvera ex Achille spolia simulato tulit,non ille vultus flammeum intendens iubar,sed fessus ac deiectus et fletu gravissimilisque maesto, squalida obtectus coma.iuvat tamen vidisse; tum quassans caput:'dispelle somnos' inquitet natum eripe,o fida coniunx: lateat, haec una est salus.omitte fletus— Troia quod cecidit gemis?utinam iaceret tota. festina, amovequocumque nostrae parvulam stirpem domus.'mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit,oculosque nunc huc pavida, nunc illuc ferensoblita nati misera quaesivi Hectorem:fallax per ipsos umbra complexus abit.O nate, magni certa progenies patris,spes una Phrygibus, unica adflictae domus,veterisque suboles sanguinis nimium inclitanimiumque patri similis: hos vultus meushabebat Hector, talis incessu fuithabituque talis, sic tulit fortes manus,Sic celsus umeris, fronte sic torva minaxcervice fusam dissipans iacta comam—