o nate sero Phrygibus, o matri cito,eritne tempus illud ac felix diesquo Troici defensor et vindex solirecidiva ponas Pergama et sparsos fugacives reducas, nomen et patriae suumPhrygibusque reddas? sed mei fati memortam magna timeo vota— quod captis sat est,vivamus, heu me, quis locus fidus meoerit timori quave te sede occulam?arx illa pollens opibus et muris deum,gentes per omnes clara et invidiae gravis,nunc pulvis altus, strata sunt flamma omniasuperestque vasta ex urbe ne tantum quidem,quo lateat infans, quem locum fraudi legam,1?est tumulus ingens coniugis cari sacer,verendus hosti, mole quem immensa parensopibusque magnis struxit, in luctus suosrex non avarus: optime credam patri,sudor per artus frigidus totos cadit:omen tremesco misera feralis loci.Miser occupet praesidia, securus legat.Quid quod latere sine metu magno nequit?Ne prodat aliquis, amove testes doli. ,Si quaeret hostis?Vrbe in eversa perit.haec causa multos una ab interitu arcuit:credi perisse,Vix spei quicquam est super:quid proderit latuisse redituro in manus?Victor feroces impetus primos habet.Grave pondus illum magna nobilitas premit;quis te locus, quae regio seducta, inviatuto reponet? quis feret trepidis opem?quis proteget? qui semper, etiam nunc tuos,Hector, tuere: coniugis furtum piaeserva et fideli cinere victurum excipe,succede tumulo, nate— quid retro fugis?turpisne latebras spernis? agnosco indolem:pudet timere, spiritus magnos fugaanimosque veteres, sume quos casus dedit,