pro turre, vultus huc et huc acres tulitintrepidus animo, qualis ingentis feraeparvus tenerque fetus et nondum potenssaevire dente— iam tamen tollit minasmorsusque inanes temptat atque animis tumet:sic ille dextra prensus hostili puerferox t superbe, moverat vulgum ac ducesipsumque Vlixen. non fiet e turba omniumqui fletur; ac, dum verba fatidici et preces :concipit Vlixes vatis et saevos cietad sacra superos, sponte desiluit suain media Priami regna.— ...Quis Colchus hoc, quis sedis incertae Scythacommisit, aut quae Caspium tangens maregens iuris expers ausa? non Busiridispuerilis aras sanguis aspersit feri,nec parva gregibus membra Diomedes suisepulanda posuit, quis tuos artus legettumuloque tradet?Quos enim praeceps locusreliquit artus? ossa disiecta et gravielisa casu; signa clari corporis,et ora et illas nobiles patris notas,confudit imam pondus ad terram datum;soluta cervix silicis impulsu, caput,raptum cerebro penitus expresso— iacetdeforme corpus,Sic quoque est similis patri.Praeceps ut altis cecidit e muris puerflevitque Achivum turba quod fecit nefas,idem ille populus aliud ad facinus redittumulumque Achillis. cuius extremum LitusRhoetea leni verberant fluctu vada;adversa cingit campus et clivo levierecta medium vallis includens locumcrescit theatri more. concursus frequensimplevit omne litus :n hi classis moramhac morte solvi rentur, hi stirpem hostiumgaudent recidi. magna pars vulgi levisodit scelus spectatque; nec Troes minus