suum frequentant funus et pavidi metupartem mentis ultimam Troiae vident:cum subito thalami more praecedunt faceset pronuba illi Tyndaris, maestum caputdemissa. 'tali nnbat Hermione modo'Phryges precantur ?sic viro turpis suoreddatur Helena.' terror attonitos tenetutrosque populos, ipsa deiectos geritvultus pudore, sed tamen fulgent genaemagisque solito splendet extremus decor,ut esse Phoebi dulcius lumen soletiamiam cadentis, astra cum repetunt vicespremiturque dubius nocte vicina dies.stupet omne vulgus— et fere cuncti magisperitura laudant, hos movet formae decus,hos mollis aetas, hos vagae rerum vices;movet animus omnes fortis et leto obvius.Pyrrhum antecedit; omnium mentes tremunt,mirantur ac miserantur, ut primum arduisublime montis tetigit atque alte editoiuvenis paterni, vertice in busti stetit,audax virago non tulit retro gradum;conversa ad ictum stat truci vultu ferox.tam fortis animus omnium mentes ferit,novumque monstrum est Pyrrhus ad caedem piger.ut dextra ferrum penitus exactum abdidit,subitus recepta morte prorupit cruorper vulnus ingens, nec tamen moriens adhucdeponit animos: cecidit, ut Achilli gravemfactura terram, prona et irato impetu.uterque flevit coetus; at timidum Phrygesmisere gemitum, clarius victor gemit.hic ordo sacri, non stetit fusus cruorhumove summa fluxit: obduxit statimsaevasque totum sanguinem tumulus bibit.Ite, ite, Danai, petite iam tuti domos;optata velis maria diffusis secetsecura classis: concidit virgo ac puer;bellum peractum est. quo meas lacrimas feram?ubi hanc anilis expuam leti moram?