Causaque non desit , desit tibi copia mortis :Optatam fugiat vita coacta necem :Luctatusque diu cruciatos spiritus artusDeserat , et longa torqueat ante mora.Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuriPhoebus , et a laeva maesta volavit avis .Certe ego , quae voveo , superos motura putabo,Speque tuae mortis , perfide , semper alar .Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam ,Auferet illa dies , quae mihi sera venit ,>Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit,Leniat aut odium tempus et hora meum .Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta ,Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ;Robora dum montes , dum mollia pabula campi ,Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,Tecum bella geram . nec mors mihi finiet iras,Saeva sed innocuis manibus arma dabit.Tunc quoque , cum fuero vacuas dilapsus in auras ,Exanimis mores oderit umbra tuos,Tunc quoque factorum veniam memor umbra tuorum,Insequar et vultus ossea forma tuos.Sive ego , quod nollem , longis consumptus ab annis ,Sive manu facta morte solutus ero :Sive per inmensas iactabor naufragus undas,Nostraque longinquus viscera piscis edet:Sive peregrinae carpent mea membra volucres:Sive meo tinguent sanguine rostra lupi:Sive aliquis dignatus erit subponere terraeEt dare plebeio corpus inane rogo :Quidquid ero , Stygiis erumpere nitar ab oris ,Et tendam gelidas ultor in ora manus .Me vigilans cernes , tacitis ego noctis in umbrisExcutiam somnos visus adesse tuos .Denique quidquid ages , ante os oculosque volaboEt querar , et nulla sede quietus eris .Verbera torta dabunt sonitum nexaeque colubrae,Conscia fumabunt semper ad ora faces .His vivus furiis agitabere , mortuus isdem ,Et brevior poena vita futura tua est .