inberbis iuvenis, tandem custode remoto,gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,cereus in vitium flecti, monitoribus asper,utilium tardus provisor, prodigus aeris,sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.conversis studiis aetas animusque virilisquaerit opes et amicitias, inservit honori,conmisisse cavet quod mox mutare laboret.multa senem circumveniunt incommoda, vel quodquaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,vel quod res omnis timide gelideque ministrat,dilator, spe longus, iners avidusque futuri,difficilis, querulus, laudator temporis actise puero, castigator censorque minorum.multa ferunt anni venientes commoda secum,multa recedentes adimunt: ne forte senilesmandentur iuveni partes pueroque viriles:semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.aut agitur res in scaenis aut acta refertur.segnius inritant animos demissa per auremquam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quaeipse sibi tradit spectator: non tamen intusdigna geri promes in scaenam multaque tollesex oculis, quae mox narret facundia praesens:ne pueros coram populo Medea trucidetaut humana palam coquat exta nefarius atreusaut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.neve minor neu sit quinto productior actufabula quae posci volt et spectanda reponi.nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodusinciderit, nec quarta loqui persona laboret.actoris partis chorus officiumque viriledefendat, neu quid medios intercinat actusquod non proposito conducat et haereat apte.ille bonis faveatque et consilietur amiceet regat iratos et amet pacare tumentis,ille dapes laudet mensae brevis, ille salubremiustitiam legesque et apertis otia portis,ille tegat conmissa Deosque precetur et oret,