et ipsum et una generis invisi indolemiunctam parenti cerno, iam tuto in locovorsantur odia. venit in nostras manustandem Thyestes, venit, et totus quidem.vix tempero animo, vix dolor frenos capitsic, cum feras vestigat et longo sagaxloro tenetur Vmber ac presso viasscrutatur ore, dum procul lento suemodore sentit, paret et tacito locumrostro pererrat; praeda cum propior fuit,cervice tota pugnat et gemitu vocatdominum morantem seque retinenti eripit:cum sperat ira sanguinem, nescit tegi;tamen tegatur. aspice, ut multo gravissqualore vultus obruat maestos coma,quam foeda iaceat barba, praestetur fides—fratrem iuvat videre, complexus mihiredde expetitos. quicquid irarum fuittransierit; ex hoc sanguis ac pietas diecolantur, animis odia damnata excidant.Diluere possem cuncta, nisi talis fores.sed fateor, Atreu, fateor, admisi omniaquae credidisti, pessimam causam meamhodierna, pietas fecit, est prorsus nocensquicumque visus tam bono fratri est nocens.lacrimis agendum est: supplicem primus vides;hae te precantur pedibus intactae manus:ponatur omnis ira et ex animo tumorerasus abeat. obsides fidei accipehos innocentes, frater,A genibus manumaufer meosque potius amplexus pete.vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meopendete collo, squalidam vestem exueoculisque nostris parce et ornatus capepares meis. laetusque fraterni impericapesse partem, maior haec laus est mea,fratri paternum reddere incolumi decus:habere regnum casus est, virtus dare.Di paria, frater, pretia pro tantis tibi