Facere quid tandem paras?Nescio quid animo maius et solito ampliussupraque fines moris humani tumetinstatque pigris manibus— haud quid sit scio,sed grando quiddam est. ita sit. hoc, anime, occupa.dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo:quod uterque faciat, vidit infandae domusOdrysia mensas— fateor, immane est scelus,sed occupatum: maius hoc aliquid dolorinveniat, animum Baulis inspira parenssororque; causa est similis: assiste et manumimpelle nostram, liberos avidus patergaudetque Iaceret et suos artus edat.bene est, abunde est. hic placet poenae modustantisper, ubinam est? tam diu cur innocensversatur Atreus? tota iam ante oculos meosimago caedis errat, ingesta orbitasin ora patris— anime, quid rursus timeset ante rem subsidis? audendum est, age:quod est in isto scelere praecipuum nefas,hoc ipse faciet,Sed quibus captus dolisnostros dabit perductus in laqueos pedem?inimica credit cuncta,Non poterat capi,nisi capere vellet, regna nune sperat mea:hac spe minanti fulmen occurret Iovi,hac spe subibit gurgitis tumidi minasdubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,hac spe, quod esse maximum retur malum,fratrem videbit.Quis fidem pacis dabit?cui tanta credet?Credula est spes improba.gnatis tamen mandata quae patruo ferantdabimus: relictis exul hospitiis vagusregno ut miserias mutet atque Argos regatex parte dominus, si nimis durus precesspernet Thyestes, liberos eius rudesmalisque fessos gravibus et faciles capi