abire; sed nunc casta repetatur fides,nam sera numquam est ad bonos mores via:quem paenitet peccasse paene est innocens.Quo raperis amens? credis aut speras tibiAgamemnonis fidele coniugium? ut nihilsubesset animo quod graves faceret metus:tamen superba et impotens flatu nimisFortuna magno spiritus tumidos daret.gravis ille sociis stante adhuc Troia fuit:quid rere ad animum suapte natura trucemTroiam addidisse? rex Mycenarum fuit,veniet tyrannus: prospera animos efferant.effusa circa paelicum quanto venitturba apparatu! sola sed turba eminettenetque regem famula veridici dei:feresne thalami victa consortem tui?at illa nolet, ultimum est nuptae malumpalam mariti possidens paelex domum.nec regna socium ferre nec taedae sciunt.Aegistbe, quid me rursus in praeceps agisiramque flammis iam residentem incitas?permisit aliquid victor in captam sibi:nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.lex alia solio est, alia privato in toro.quid quod severas ferre me leges vironon patitur animus turpis admissi memor?dat ille veniam facile cui venia est opus.Itane est? pacisci mutuam veniam licet?ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?nobis maligni iudices, aequi sibiid esse regni maximum pignus putant,si quicquid aliis non licet solis licet.Ignovit Helenae: iuncta Menelao reditquae Europam et Asiam paribus afflixit malis.Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulitnec cepit animum coniugi obstrictum suae.iam crimen ille quaerit et causas parat.nil esse crede turpe commissum tibi:quid honesta prodest vita, flagitio vacans?ubi dominus odit fit nocens, non quaeritur.