mors innocentem sola Fortunae eripit.'haec fatus aptat impiam capulo manumensemque ducit, 'itane? tam magnis brevespoenas sceleribus solvis atque uno omniapensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;quid deinde matri, quid male in lucem editisgnatis, quid ipsi, quae tuum magna luitscelus ruina, flebili patriae dabis?solvendo non es: illa quae leges ratasNatura in uno vertit Oedipoda, novoscommenta partus, supplices eadem meisnovetur. iterum vivere atque iterum moriliceat, renasci semper ut totiens novasupplicia pendas— utere ingenio, miser:quod saepe fieri non potest fiat diu;mors eligatur longa, quaeratur viaqua nec sepultis mixtus et vivis tamenexemptus erres: morere, sed citra patrem.cunctaris, anime?' subitus en vultus gravatprofusus imber ac rigat fletu genas.'et flere satis est? hactenus fundent levemoculi liquorem? sedibus pulsi suislacrimas sequantur: di maritales. satin?fodiantur oculi!' dixit atque ira furit:ardent minaces igne truculento genaeoculique vix se sedibus retinent suis;violentus audax vultus, iratus ferox,tantum furentis; gemuit et dirum fremensmanus in ora torsit, at contra trucesoculi steterunt et suam intenti manumultro insecuntur, vulneri occurrunt suo.scrutatur avidus manibus uncis lumina,radice ab ima funditus vulsos simulevolvit orbes; haeret in vacuo manuset fixa penitus unguibus lacerat cavosalte recessus luminum et inanes sinus,saevitque frustra plusque quam satis est furit.Factum est periclum lucis; attollit caputcavisque lustrans orbibus caeli plagasnoctem experitur. quicquid effossis male